PL 30, col. 314

Homilia ad monachos (Auctor incertus), J. P. Migne

fores, quae prius salutantium turbas vomebant, a
miseris obsidentur. Felix, qui hoc exercitu comitatus
incedit: felix qui horum sordibus dealbatur.
Prima virtus est monachi contemnere hominum
judicia, et semper Apostoli recordari dicentis: Si
adhuc hominibus placere vellem, Christi servus non
essem. Quamvis clarus honor vilescit in turbas, et
apud bonos viros indigna fit ipsa dignitas, quam
multi indigni possident. Unde egregie de Caesare
Tullius, dum quosdam, ornari ait, voluit, non illos
honestavit, sed ornamenta ipsa turpavit. Semper
enim grandia in audientium ponuntur arbitrio:
sicut est illud: Si vis perfectus esse; et alibi de eunuchis; Qui potest capere capiat.
Ideo autem non poninitur
necessitas, ut voluptas praemium consequatur.

Christi sapientia est sanctificatio, redemptio. Idem
redemptio et pretium Christus omnia, ut qui omnia
propter Christum dimiserit, unum inveniat pro
omnibus. Cum religionem quis professus fuerit, studeat
non solum pecuniam Christo offerre, sed et semetipsum.
Et imitetur filium hominis, qui non venit
ministrari, sed ministrare. Corium enim pro corio,
et omnia quae possidet homo dare potest pro anima
sua. Sed tange, inquit diabolus, carnes ejus. Hostis
antiquus scit magis continentiae quam munerum esse
certamen. Facile abjicitur quod habetur extrinsecus.
Intestinum bellum periculosius est; conjunctam disglutinemus,
unitam dissecemus. Si enim offeramus
Christo opes cum anima nostra, libenter suscipiet.
Si autem quae foris sunt Deo, et quae intus diabolo

demus, non erit aequa portio: dicereturque nobis: Nonne si recte offeras, et non recte dividas, peccasti.
Vir nobilis quando conversus fuerit, non ei sit tumoris,
sed humilitatis occasio, sciens Filium Dei
factum esse filium hominis: quantumque se dejecerit,
humilior Christo non erit. Nam etsi incederit
pedibus nudis, et frua tunica vestiatur, aequeturque
pauperibus, et inopum cellas dignanter introeat, et
sit caecorum oculus, manus debilium, pes claudorum,
si ipse aquam portet, ligna concidat, focum
exstruat, ubi vincula? ubi alapae? ubi sputa? ubi flagella?
ubi patibulum? ubi mors? Prima monachorum
virtus haec est, ut nihil sibi de professione,
nihil de continentia blandiantur: sed humilitas inter
eos contentio sit, et quicumque novissimus fuerit,

hic primus putetur. Nec extra modum inediae, nec
immoderata saturitas condemnentur. Nemo judicet
alterum, ne a Domino judicetur, unusquisque enim
suo Domino stat, aut cadit. Monachi specialiter expetenda
est solitudo, et urbis habitatio fugienda,
quam videri et videre, salutare et salutari, laudari
et detrahere, audire et proloqui, et tantam frequentium
hominum salutem invitum pati: quae omnia a
proposito monachorum et quiete aliena sunt. Ait
enim videmus venientes ad nos, et silentium perdimus:
aut non videmus, et superbi arguimur. Interdumque
visitantibus reddimus vicem, ad superbos
fores pergimus, et inter linguas rodentium ministrorum
postes ingredimur auratos. Sunt sancti lapides,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.