PL 30, col. 315

Homilia ad monachos (Auctor incertus), J. P. Migne

qui volvuntur super terram, laeves, politi et
rotunditate sua rotarum cursibus similes sunt. De
talibus Propheta jubet tolli devia, ne ambulantium
in eos offendant pedes. Ibi autem ambulantes viatores,
et praetereuntes intelligendi sunt, qui per istud
saeculum ad supernam habitationem transire festinant.
Reprehensibilis est qui secretam volens agere
vitam, cum clausus cellula, corpore lateat, lingua per
orbem vagatur. Caveat religiosus ibi vivere, ubi necesse
habeat quotidie aut perire, aut vinci. Securius
est enim perire non posse, quam juxta periculum
non perisse. Inter epulas et illecebras voluptatum
etiam ferreas mentes libido domat. Difficile enim inter
delicias servatur pudicitia. Nitens cunctis sordidum
ostentat animum. Monacho si clericus aut saecularis

dixerit, cur pergis ad eremum, sta in acie,
adversariis armatus obsiste, ut postquam viceris, coroneris.
Ille respondeat, fateor imbecillitatem meam,
nolo spe pugnare victoriae, ne perdam aliquando victoriam.
Si fugero gladium, devitavi: si stetero, aut
vincendum mihi est, aut cadendum. Quid autem necesse
est certa dimittere, et incerta sectari? aut
scuto, aut pedibus mors est vitanda. Tu qui pugnas,
et superare potes et vincere. Ego cum fugio, non
vinco in eo quod fugio, sed ideo fugio, ne vincar.
Nulla securitas est vicino serpente dormire. Potest
fieri ut me non mordeat, et tamen potest fieri ut aliquando
mordeat. Idcirco urbium frequentias declinamus,
ne facere compellamur, quae nos non tam
natura cogit facere quam voluptas. Luxuria mater libidinis

est, ventremque distentum cibo, et vini potionibus
irrigatum voluptas genitalium sequitur. Atque
ut ita dictum sit, pro membrorum ordine ordo
vitiorum mutandus est. Nobilitas et divitiae non habentibus
sed contemnentibus magna sunt, saeculi
homines suscipiunt eos, qui his pollent privilegiis.
Nos autem laudamus eos qui propter Salvatorem ista
despiciunt et mirum in modum quos habentes parvi
pendimus: si habere noluerint, praedicamus. Inter
hostium manus, et captivitatis duram necessitatem
nihil crudelius est quam parentes a liberis separare.
Hoc frequenter, jubente gratia Christi, quodammodo
contra jura naturae propria fides imperat. Immo gaudens
appetit, et amorem filiorum majore in Domino
amore contemnit. Lasciviens adolescentis caro crebris

ac duplicatis est frangenda jejuniis: melius est
enim stomachum dolere quam mentem. Numquam
de ore monachi turpis aut lascivus sermo egrediatur:
his enim signis libidinosus animus ostenditur et per
exteriorem hominem interioris hominis vitia demonstrantur.
Mensura religionis est si pauperes et peregrini,
et cum illis Christus con viva esse noscatur.
Quisquis perfectam vult agere vitam, negotiatorem
clericum, et ex inope divitem, et ex ignobili gloriosum,
quasi quamdam pestem fugiat voluptatum. Corrumpunt
enim mores bonos fabulationes pessimae. Vestes
pollutas [ Al. pullas] aeque vitemus ut candidas:
ornatus enim et sordes pari modo fugienda sunt,
quia alterum deliciis, alterum gloria redolet. Non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.