PL 30, col. 345

Regula monachorum ex scriptis Hieronymi collecta (Lupus de Olmeto), J. P. Migne

aut nobis claudendum est ostium, aut
Scripturarum, propter quas aperiendae sunt fores,
studia relinquenda.
His igitur rationibus invitati, multi philosophorum
reliquerunt frequentias urbium, et hortulos suburbanos:
ubi ager irriguus, arborum comae, et susurrus
avium, fontis speculum immurmurans, et multae
oculorum auriumque illecebrae, ne per luxum et
per abundantiam copiarum animae fortitudo mollesceret,
et ejus pudicitia constupraretur. Inutile quippe
est crebro videre per quae captus aliquando sis:
et eorum te experimento committere, quibus difficulter
careas. Nam quos saeculi carcer includit,
nunc ira, nunc avaritia, nunc libido, nunc aliorum
incentiva vitiorum pertrahit ad ruinam.
Ideoque obterendae sunt animi voluptates, relinquenda
delectationum studia: quoniam haec est circumcisionis
veritas, non figura. Nitendum in summa,
ut naturalibus amputatis, conversatio nostra tendat
ad coelum. Quod fiet, si ludi, si jocus, si convivia,
si sermo pene familiarium deseratur, et quae circumciduntur
arescant: non visu, non auditu,
non tactu, non sapore, aut capiet in natura corporis
naturam corpoream non habere. Nam si velimus
despicere quod sumus, meremur melius esse, quam
fuimus. Igitur non temere offeramus nos periculis,
sed quantum in nobis est insidias declinemus.
CAPUT XI. De Abstinentia, et praecipue a carnibus.
Salvator noster, Attendite, inquit, vobis ne forte
graventur corda vestra crapula, et in ebrietate et curis
hujus vitae [(Luc. XXI, 34)]
. Modicus enim ac temperatus
cibus et carni et animae utilis est. Balnearum
fomenta ne quaeras, qui calorem corporis jejuniorum
cupis frigore exstinguere: quae et ipsa moderata sint,
ne nimia debilitent stomachum, et majorem refectionem
poscentia erumpant in cruditatem, quae parens
libidinum est. Aiunt enim medici, qui de humanorum
corporum scripsere naturis, praecipue Calenus
in libris, quonam titulus περὶ ὑγεινῶν, puerorum et
juvenum, ac perfectae aetatis virorum mulierumque
corpora, insito calore fervere, et noxios his esse
aetatibus cibos qui calorem augent: sanitatique conducere,
frigida quaeque in cibo et potu sumere. Sicut

econtrario senibus, qui pituita laborant et
frigore, calidos cibos, et vetera vina prodesse. Et
etiam Comicus, cujus finis est humanos mores nosse
atque describere, dixit, Sine Cerere et Libero friget
Venus.
Nihil itaque scias conducere Christianis adolescentibus
ut esus olerum. Nam ardor corporum frigidioribus
epulis temperandus est. Nobis enim non corporum
vultus, sed animae vigor quaeritur, quae carnis
infirmitate fit fortior. Inde est quod nonnulli vitam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.