PL 30, col. 32

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

es: cui non tam expellanda sunt vitia, quam refellenda!
Quae utique non suscipere facilius est, quam
semel suscepta deponere.
CAP. XVIII.--Nec vero eorum tanta dulcedo est, ut
ea debeamus praeferre virtutibus, cum nec in omnibus
sit delectationis illecebra, et a plerisque ea etiam,
quae videntur dulcissima, respuantur. Duo namque
sunt ex omnibus vitia, quae maxime homines decipiunt
sui voluptate, gula scilicet ac libido, quae deponere
eo difficilius est, quo eis uti dulcius est; et
tamen haec vitia tam molesta, tamque delectatione
sui periculosa, ita a multis calcari vidimus, ut tota
aetate virgines permanserint in summa abstinentia.
Ut de illis taceam, quae post deliciarum longum fluxum
[ Al. luxum], et inveteratum usum libidinis, castitati

ac temperantiae se dederint; et utrumque vitium,
contraria sibi virtute mutaverint. Aliorum
vero vitiorum est longe diversa ratio, quae cum nihil
habeant jucunditatis, tamen [ Al. tam] multum amaritudinis
habent, quaeque cum ad vitandum multo
sint faciliora, raro a quibus vitentur, invenies. Quid,
oro te, invido, delectationis praestat invidia, quem
secretis quibusdam conscientiae ungulis livor ipse
decerpit, et alienam felicitatem tormentum ejus facit?
Quid vero alter ab odio mercedis accipit, nisi
horribiles animae tenebras, et confusae mentis horrorem?
Qui vultu semper animoque moerente, voto
quo alteri vult nocere, seipsum cruciat? Quid autem
iracundo furor suus confert, quem saevissimis exagitatum
stimulis conscientiae, ita ab omni consilio ac

mente deturbat, ut dum irascitur, insanire credatur?
Similiter curre per singula, invenies tot animae tormenta
quot vitia: quae utique eo facilius vinci possunt,
quo nulla illiciunt nos voluptate. Quanto illud
difficilius, quanto durius, ut de castitatis labore
taceam, abstinere a vino carnibusque, ipso quoque
etiam oleo, et vilem sine his cibum post biduum
interdum triduumque, vix capere! fracta jejuniis vigiliisque
membra, fomenta balnei contemnere, necessarias
res negare corpori, et vim quamdam inferre
naturae! Da tantam in caeteris magnitudinem animi,
et vide quid non possis efficere. Sed nos, proh pudor!
quadam delectatione peccati, cum in quibusdam ostendimus
quamdam vim naturae nostrae, in aliis omnino
torpescimus, et qui voluptates corporis, virtutum

amore contempsimus, rursum amore vitiorum
tormenta suscipimus. Atque ita malis nostris cedimus,
ut ea nec putemus posse deponi. Quod hoc,
quaeso, consilium, quaenam haec nova vivendi ratio
est? Res difficiles et laboris plenas securus aggredior,
et faciliora non posse fieri credo. Vinco maxima,
vincendus a parvis. Excelsa, et ardua indefessus exsupero,
et cum venitur ad plana, deficio. Libenter
fugio quod delectat, et nolo vitare quod cruciat. Verum
haec eorum sunt, qui, Dei voluntate contempta,
id solum petunt, quod laudem facilius invenit, quod
cito exit in famam: morum vero bona quae secretiora
sunt negligunt. Tu vero, quae calcasti mundum
et concupiscentias ejus, ut, calcato eo, gradum tibi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.