PL 30, col. 33
Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne
quemdam ascendendi ad coelum faceres, mundi gloriam
ne requiras [ Al. requires]. Illi tantum placere
stude, cui saepe displicet, quod hominibus placet, et
qui ipsa hominum judicia judicaturus est. Abstinentia
tua et jejunium eo magis Deo grata sunt, quo
cum sanctis moribus offeruntur, ut quae in aliis
sunt umbracula vitiorum, in te sint ornamenta virtutum.
CAP. XIX.--Respice, obsecro, ad ipsam, qua
apud Deum illustrata es, dignitatem, qua per baptismum
in Dei filiam renata es, rursumque per
consecrationem virginitatis, sponsa Christi esse coepisti.
Ex utroque, hic tuus honor te ad sollicitudinem
tui propositi admoneat. At nullus debet esse
ibi negligentiae locus, ubi tam praeclara servanda
sunt. Pretiosior custoditur [ Al. pretiosior quoque
vestis diligentia timidiore custoditur] quaeque vestis
timidius a macula. Multo quaesita auro gemma,
majori sollicitudine possidetur, et generaliter grandi
cura magna quaeque servantur. Unde et tu si teipsam
bene custodire cupis, debes honorem tuum
semper pretium cogitare. Tanto enim se unusquisque
negligentius utitur, quanto se existimat viliorem.
Non ob aliam causam magis nobis in Scripturis divinis
tam frequenter filiorum Dei nomen imponitur,
ut illud quod dicitur per prophetam: Et ego ero vobis
in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias [Al. tac. et filias
] [(Phil. III, 17)] , dicit Dominus omnipotens.
Et Apostolus: Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi.
Et beatus Joannes inquit: Charissimi, nunc filii
Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus
quoniam cum apparuerunt, similes ei erimus, quoniam
videbimus eum sicuti est, ut qui habet hanc spem in eo,
sanctificet se, sicut et ille sanctus est [(I Joan. III, 2, 3)]
.
Vult nobis coelestis doctrinae dignitatem qua donati
sumus, frequenter ingerere, et honorem nostrum
peccandi pudorem facere. Unde etiam Dominus ipse,
ad perfectam nos benignitatem vocans, ait: Diligite
inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. Et: Orate pro persequentibus, et calumniantibus vos, ut
sitis filii patris vestri, qui in coelis est
[(Matth. V,
45)]
. Non est enim quod sic homines Deo faciat amabiles,
ut pietas mentis, et bonitas, quae tanta in Christiano
esse debet, ut etiam in malis abundet. Deique
imitetur benevolentiam, qui solem suum oriri facit
super bonos et malos, et pluit super justos et injustos [(Rom. XII, 13)] .
Hoc itaque tibi, vel in primis absit,
ut nemini vel in verbo etiam noceas, ut in omnibus
quibuscumque poteris, prodesse studeas, et ne vicem
quidem mali reddens, pro malis bona, dicente Apostolo,
restituas. Numquam detractio ex ore virginis
procedat. Vilium satis hominum est, et suam laudem
quaerentium, alios viles facere; quia alterius vituperatione
se laudari putant; et qui suo merito placere
non possunt, placere volunt in comparatione pejorum.
Parum diximus, non solum ipsa non detrahas,
sed ne detrahenti quidem aliquando credas. Pessimum
est hoc vitium, quod alterum vilem facit videri.
Non minus auribus quam lingua fugias detractionem.