PL 30, col. 34
Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne
Scripturae memor esto, quae dicit: Non eris
consentaneus derogantibus adversus proximum tuum,
et non accipies super illo peccatum [(Levit. IX, 18)]
. Et
alibi: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam
nequam [(Eccl. XXVIII, 35)]
. Accusator est enim auditor,
qui facit detractorem, qui si avertat aures, et
vultum contrahat, ac oculos abnuendo contineat,
male loquentem etiam tacens arguit, ut discat non
libenter dicere, quod didicerit non libenter audiri.
Sollicitam satis ori tuo custodiam pone. Non enim
est quidquam in nobis, quo facilius peccare possimus
quam lingua. Unde sanctus Jacobus illum esse
perfectum asserit, qui non offendit in verbo [(Jac. III,
2)]
. Et Scriptura dicit: Mors et vita est in manibus
linguae [(Sap. I, 11)]
. Mentiri autem, maledicere atque
jurare lingua tua nesciat. Quia et os quod mentitur,
occidit animam: Et qui maledicunt, regnum Dei non
possidebunt, juxta Apostolum [(I Cor. V, 11)] . Et jurare
ipse Christus prohibuit, qui dixit: Ego autem dico
vobis, non jurare omnino. Et rursum: Sit autem sermo
vester, est, est: non, non: quod autem amplius est, a
malo est [(Matth. V, 34, 37)]
. Apostolus, breviter oris
vitia resecans, ait: Omnis sermo malus ex ore vestro
non procedat; sed si quis bonus ad aedificationem fidei,
ut det gratiam audientibus [(Ephes. IV, 29)]
. Sit
autem sermo virginis prudens [ Al. pudens], modestus
et rarus, nec tam eloquentia pretiosus quam
pudore. Mirentur omnes tuam, te tacente, verecundiam;
te loquente, prudentiam. Mite ac placidum
semper eloquium tuum. Ornet mixta cum gravitate
suavitas, cum pudore sapientia. Sit certa atque librata,
suique opportunitate gratissima, silentii verbique
ratio. Nec umquam omnino virginis os loquatur,
ut tacuisse melius sit. Cum ingenti cautione debet
loqui, cui non solum malus, sed etiam otiosus
sermo vitandus est:
CAP. XX.--Summa tibi scientia sit, notitia summa,
vitia, virtutesque distinguere, quae quamquam semper
contraria sibi sint, aliqua tamen ex eis tanta
junguntur similitudine, ut discerni omnino vix possint.
Quam multi enim superbiam libertatis loco ducunt,
adulationem pro humilitate suscipiunt, malitiam
prudentiae amplectuntur vice, et stultitiae simplicitatis
nomen [ Al. stultitiam simplicitatis nomini]
imponunt, atque fallaci ac pessima decepti similitudine,
vitiis pro virtutibus gloriantur. Et quamquam
haec omnia subtilissima intelligentia debeas separare,
cunctasque virtutes cum suis lineis insequendo, nusquam
prorsus abscedere: praecipue tamen fictam
humilitatem fugiens, illam sectare quae vera est,
quam Christus docuit, humilitatem, in qua non sit
superbia inclusa. Multi enim hujus virtutis umbram,
veritatem ejus sequuntur pauci. Perfacile est enim
aliquam vestem habere contentam, salutare submissius,
manus et genua deosculari, inclinato in terram
capite, oculisque dejectis, humilitatem ac mansuetudinem
polliceri, lenta voce tenuique sermones
infringere, suspirare crebrius, et ad omne verbum
peccatorem ac miserum se clamare. Et si vel levi