PL 30, col. 41

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

Est autem futissimum atque perfectum, ut assuescat
animus sollicita semper pervigilique custodia discernere
cogitationes suas: et ad primum animi
motum [ Al. deerat motum] vel probare, vel reprobare,
quod cogitat: ut vel bonas cogitationes alat,
vel statim exstinguat malas. Hic namque fons est
boni, [ Al. Hinc . . . . et quod origo] et origo peccandi,
omnisque ingentis delicti in corde principium
est cogitatio [ Al. cogitatione principium est, quae],
quae unumquodque opus velut in quadam cordis
tabula depingit, antequam faciat. Nam sive ille
actus, sive sermo sit, ut proferatur, ante disponitur,
et cogitationum consilio discernitur quod fururum
est. Vides quam brevi interdum momento
quaeque ista quis cogitet, cogitataque perficiat: nec

quicquam omnino, vel lingua, vel manu, caeterisque
membris agitur, nisi cogitationes ante dictaverint.
Unde et Dominus in Evangelio dicit: De corde hominis
procedunt cogitationes malae, adulterium, fornicatio,
homicidia, furta, falsa testimonia, avaritia,
nequitia, dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemia,
superbia, stultitia. Haec sunt quae coinquinant
homines [(Matth. XV, 19, 20)]
. Omnis ergo sollicitudo
tua, omnis intentio debet esse in custodia [ Al. cordis
custodia]. Ibi te maxime oportet observare peccatum,
ubi nasci solet: statimque ad primam tentationis
repugnare faciem: et malum antequam
crescat, exstinguere. Nec enim exspectandum est
augmentum ejus rei, quae timeri debet a parvo: et
quae tanto facilius vincitur, quanto ei citius repugnatur.

Ideo clamat Scriptura divina: Omni custodia
serva cor tuum: ex eo enim exitus vitae [(Prov. IV, 21)]
.
CAP. XXVII.--Distinguendum est autem inter
istas cogitationes, quibus voluntas favet, quas cum
dilectione amplectitur, et inter eas cogitationes,
quae tenuis umbrae modo praetervolare mentem solent,
seseque tantummodo, vel transeundo monstrare:
quas Graeci τύπους vocant: vel certe inter
illas quae repugnanti ac invito animo suggerunt,
quibus mens cum horrore quodam renititur ac resistit:
quibus ut contristatur admissis, ita gaudet
expulsis. In illis quidem quae se leviter menti ostendunt,
et quasi fugiendo demonstrant se, nec peccatum
omnino, nec pugna est. In iis autem, cum
quibus aliquandiu anima luctatur, quibus resistit

voluntas [ Al. voluptas], aequale certamen est. Aut
enim consentimus, et vincimur: aut respuimus et
vincimus, et acquirimus de pugna [ Al. pugnatione]
victoriam. In illa ergo tantummodo cogitatione
peccatum est, quae suggestioni consensum mentis
dedit: quae malum suum blande fovet: quae in factum
gestit erumpere. Hujusmodi, cogitatio etiamsi
ex aliquo impedita casu, non impleat voluntatem,
nihilominus actione criminis condemnatur a Domino:
ut illud in Evangelio legimus: Qui viderit,
inquit, mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus
est eam in corde suo [(Matt. V, 28)]
. Apud
Deum, cui nota sunt omnia etiam antequam fiant,
voluntas perfecta faciendi, reputatur pro opere facti.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.