PL 30, col. 42

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

Qua de re debes [(saepe enim repeto quod fieri
semper [ Al. semel] volo)] sanctas Scripturas sine
intermissione meditari, hisque tuam replere mentem:
et malis cogitationibus locum auferens, divinis
animum sensibus occupare: quantumque Deum
diligas, ex dilectione legis ejus ostendere. Unde
Scriptura dicit: Qui timent Dominum, inquirent
quod beneplacitum est illi: et qui diligunt eum, replebuntur
lege ejus [(Eccl. II, 7)]
. Tunc sentiens quantum
ad ejus amorem adjuvet te sapientia: quantum sit
in te divinae legis auxilium, et Domino cum David
laeta cantabis, In corde meo abscondi eloquia tua, ut
non peccem tibi [(Ps. CXVIII, 16, 31 et seqq.)]
. Excitandus
est enim spiritualibus stimulis semper
animus, et majori quotidie ardore renovandus. Orationis

instantia, illuminatio lectionis, sollicitudo
vigiliarum, et diurna, et nocturna ejus incitamenta
sunt. Nihil enim in hoc proposito otio deterius est:
quod non solummodo non acquirit nova: sed etiam
parta [ Al. parata] consumit. Sanctae vitae ratio processu
gaudet et crescit: cessatione torpescit, et
deficit. Quotidianis ac recentibus virtutum incrementis
mens instauranda est: et vivendi nobis hoc
iter, non de transacto, sed de reliquo metiendum.
Quamdiu sumus in hoc corpore, numquam nos ad
perfectum venisse credamus: sic enim melius pervenitur.
Tamdiu non relabimur retro, quamdiu ad
priora contendimus. At ubi coeperimus stare, descendimus:
nostrumque non progredi, jam reverti
est. Cesset omnis ignavia, et inutilis de praeterito

labore securitas. Si volumus non redire, currendum
est. Beatus Apostolus de die in diem vivens Deo
non quid ante fecisset, sed quid facere deberet semper
attendens, dicebat: Fratres, ego me non arbitror
comprehendisse aliquid. Unum autem, quae quidem
sunt retro obliviscens, ad ea vero quae sunt priora me
extendens, ad destinatum persequor bravium supernae
vocationis Dei [(Phil. III, 13, 14)]
. Si beatus Paulus
vas electionis, qui ita Christum indutus erat, ut
diceret: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me
Christus [(Gal. II, 20)]
; adhuc tamen se extendit, adhuc
crescit et proficit: quid nos facere debemus,
quibus optandum est, ut in fine nostro, Pauli principio
comparemur? Ergo tu hunc imitare qui dixit: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi
(I Cor.

IV, 11). Obliviscere omne praeteritum: et quotidie
inchoare te puta: ne pro praesenti die, quo debes
servire Deo, praeteritum imputes. Optime quaesita
custodies, si semper inquiras. Damnum parata sentient,
si parare cessaveris.
CAP. XXVIII.--Dicas forsitan: Grandis labor est.
Sed respice quod promissum est: Omne opus leve
fieri solet, cum ejus pretium cogitatur: et spes praemii
solatium est laboris. Sic durus agricola inaratum
diu campum, et pinguiores otio glebas violento vomere
scidisse se gaudet, et mirum in modum ipsa
operis difficultate laetus spem segetis de labore metitur.
Sic negotiator avidus maria contemnit; spectare
ausus fluctuum spumas rabiemque ventorum.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.