PL 30, col. 43

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

Dumque in omni labore ac periculo lucrum cogitat,
et lassitudinem simul obliviscitur et timorem. Considera,
quaeso, magnitudinem praemii tui, si tamen
considerari potest quidquid immensum est. Post
abscessum animae, post carnis interitum, post favillas
et cinerem, in meliorem statum virgo reparanda
es. Mandatum terrae corpus in coelum elevandum est:
et mortale tuum immortalitatis honore mutandum
est. Post haec angelorum es donanda consortio: regnum
acceptura coelorum, ac in perpetuum mansura
cum Christo. Quid ergo retribues Domino pro omnibus
quae retribuit tibi [(Psal. CXV)] ? Quid tanto remuneratore
durum putabis, cujus tanta sunt praemia?
Unde beatus Apostolus, Nullae, inquit, sunt condignae
passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur

in nobis [(Rom. VIII, 18)]
. Quid enim dignum
vel facere, vel pati possumus in brevi hoc tempore
vitae nostrae: cum id immortalitate sit compensandum?
CAP. XXIX.--Propter quod idem Apostolus ait: Id enim quod in praesenti saeculo est momentaneum ac
leve tribulationis nostrae: supra modum in sublimitate,
aeternum gloriae pondus operatur in nobis
[(II Cor.
IV, 17)]
. Respuantur honores, despiciantur divitiae.
Ipsa quoque vita nostra martyrii amore comtemnatur.
Et haec omnia etiam si pro aeternitatis praemio
non darentur, essent tamen quandoque peritura.
Amittunt etiam hoc illi qui semper cupiunt possidere.
Quam multos memoria nostra retinet in maximis honoribus
ac divitiis constitutos, repente de summo

illo potentiae fastigio concidisse: et eos qui tumore
elati, aliud quiddam quam homines esse se putabant,
exitu tandem suo docuisse nos quid fuerint. Quid
enim in hoc mundo stabile? Quid vero firmum est?
Quid porro non breve et incertum, et casui non serviens?
Quale istud bonum est, quod semper timeas
amittere? quod vel auferendum abs te metuas, vel a
te relinquendum scias? Nam et si nullo id eripiatur
casu, vel morte certe perdendum est. Et si vita nostra
tendatur per mille annos: et ad extremum illum
totius diem aetatis, quotidiana deliciarum voluptate
veniamus: quale hoc, quaeso, diu est, quod fine deletur!
Aut quis illius voluptatis fructus est, qui statim
ut cessaverit, videbitur tibi non fuisse? Age jam,
transactum vitae tuae tempus animo revolve. Nonne

videbitur tibi umbra quaedam fuisse quod transiit:
et ad instar somnii tenuis, incertum esse omne quod
videtur? Hoc idem et decrepitus senex sentire potest,
cui convenit dicere cum propheta: Dies mei sicut
umbra declinaverunt, et ego sicut fenum arui [(Psal. XXI)]
.
CAP. XXX.--Quod si haec etiam hic possumus dicere:
ubi quamvis brevis, tamen quia praesens est
vita ista, magni penditur: quid in futuro dicturi sumus,
ubi majore aeternitatis praesentia [ Al. scientia]
transactum omne pro nihilo est? Haec tu tecum diligenter
revolvens, et brevitatem vitae hujus aeternitatis
contemplatione despiciens, ipsum quoque contemptum
mundi, majori animi virtute contemne: et ad

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.