PL 30, col. 44
Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne
illum tantum diem totam [ Al. tac. totam] para te, in
quo mundi gloria finienda est. Illum, inquam, diem,
quem Salvator diluvio comparavit: qui multos fallaci
securitate deceptos, furtivo, ut ait Apostolus,
comprehendet adventu [(I Thess. V, 2)] . Quem beatus
quoque Petrus describens ait: Adveniet autem dies
Domini sicut fur: in qua coeli magno impetu transibunt.
Elementa vero a calore resolventur. Cum igitur
[Al. tacet igitur] haec omnia dissolvenda sint, quales
oportet nos esse in sanctis conversationibus et pietatibus
exspectantes et properantes in adventum Domini Dei,
in quo coeli ardentes solventur, et elementa ignis calore
tabescent [(II Pet. III, 10)]
? Recens factum est, et quod
ipsa audisti, cum ad stridulae buccinae sonum, Gothorumque
clamorem, lugubri oppressa metu domina
orbis Roma contremuit. Ubi tunc nobilitatis ordo?
ubi certi et distincti illius dignitatis gradus? Permixta
omnia, et timore confusa, omni domui planctus,
et aequalis fuit per cunctos pavor. Unum erat servus
et nobilis. Eadem omnibus imago mortis: nisi quia
magis eam timebant illi, quibus fuerat vita jucundior.
Si ita mortalis timemus hostis humanam
manum: quid faciemus cum clangore terribili tuba
intonare de coelo coeperit: et ad illam archangeli
vocem, omni buccina clariorem, totus simul remugiet
mundus? cum viderimus super nos non manufacta
arma concuti, sed et virtutes coelorum commoveri,
sicut Propheta dicit: Cum venerit Dominus ponere
orbem terrae desertum: et peccatores perdere ex
eo [(Isa. XIII, 4)]
: quis tunc nobis pavor, quae caligo,
quae tenebrae, cum nos saepius ac toties admonitos,
et tamen imparatos dies ille repererit? Tunc, inquit, plangent super se omnes tribus terrae: et videbunt Filium
hominis venientem in nubibus coeli cum virtute
multa et majestate. Tunc dicent montibus. Cadite super
nos: et collibus, Operite nos: et petris, Aperite vos nobis [(Matth. XXIV, 30 et seqq. Luc. XXI, 27 et seqq.)]
.
Verum
haec eorum sint, qui variis hujus mundi detenti
curis, de mundi non cogitant fine. Tu vero cui adventus
Christi dierum noctiumque meditatio est,
cui pro conscientiae puritate, Domini est optanda
praesentia: quae consummationem saeculi quasi certum
praemii tui tempus exspectas, exsultationem
de coelo capies, non timorem. Tunc enim tu sanctorum
mixta choris, et sanctis comitata virginibus,
sponso obviam subvolabis, et dices: Inveni quem
quaesivit anima mea [(Cant. III, 4)]
. Nec ullius jam
temporis separationem timebis, quae semel immortalitatis
gloria, et incorruptionis splendore donanda
es: et cum Christo semper futura es, Apostolo
dicente: Quoniam ipse Dominus in jussu et in voce
archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo: et mortui
qui in Christo sunt, resurgent primi. Deinde nos qui
vivimus: qui relinquimur, simul rapiemur cum illis
in nubibus obviam Domino in aere: et ita semper cum
Christo erimus [(I Thess. IV, 16, 17)]
. Haec sit igitur
cura tua semper, hoc studium: haec jugiter virginis
corde volvantur. In his totius diei versetur labor.
In his nocturnus [ Al. noctis] somnus reponatur. In