PL 30, col. 48
Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne
qui Christo pecuniam praetulerunt [(Act.
VIII, 20)] . Exeuntes semel de Sodoma, cuncta relinquamus
incendiis. Videt Lot uxoris exemplo iram
Domini, quae in iram, quia retrospexit, incurrit.
Noluit vobiscum Geruntius in coelestibus habere
partem: cur vos partem ex censu ejus desideratis
in terris; quod si ille vestra gloriosa tentopere
contempsit: cur non vos illius inhonorata contemnitis?
Ferte, oro vos, patienter fidei notas, stigmata
Christiana, Ecclesiae paupertatem. Ferte, inquam,
impudicorum elogia, virginitatis haeredes.
Visitatas vos esse cognoscite, et tanta visitatione clarificatas,
ne partem cum infidelibus haberetis. Mundus
iste vos cum Domino vestro non agnovit. Si de
saeculo essetis, saeculum vos amaret. Reges saeculi
a filiis suis tributa non poscunt. In domibus regum
sunt, qui mollibus vestiuntur [(Matth. XI, 8)]
.
Zebedaeus Jacobum et Joannem non sequitur. Sinite
Geruntium in navicula remanere cum retibus,
dummodo cum Apostolis Christi jaceatis in pectore.
V.
Vae divitibus, quoniam receperunt consolationem
suam [(Luc. VI, 25)] ! Vobis autem, filiae, in
futuro consolatio vestra debetur; vobis exhaeredatio
illa, futurae haereditatis in coelestibus fecit augmentum:
vobis sua mundus ipse subduxit, ubi vos
non suas esse cognovit: imo diris dives ardoribus,
Lazaro in sinu patris Abrahae recumbente, torquetur [(Luc. XVI, 25)] .
Et quid mirum si pauperculus et peregrinus
in terra quidem aliena sepulcrum emit
Abraham a filiis Heth? O veritas! nequeo enim
silere, quin exclamen, O altitudo sapientiae et scientiae
Dei [(Rom. XV, 33)]
! Sepulcrum sibi patriarcha
peregrinus emit? Quid est sepulcrum? Locus est
quietis, ubi, juxta mundi rationem, defunctorum
corpora collocantur. Vota ergo intelligentia, locum
sibi requietionis pater Abraham fide sua et contemptu
pecuniae comparavit [(Gen. XXIII, 17)] . Istud
sibi sepulcrum et Paulinus noster nuper ipse divitiis
cum sua matrefamilias comparavit, qui conversatione
saeculi morientes, a mundialibus operibus
jam quiescunt, dicente Apostolo: Mortui enim estis,
et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo [(Col. III, 3)]
.
Et iterum: Si autem mortui sumus cum
Christo, credimus quia simul vivemus cum Christo [(Rom. VIII, 10)]
.
Hoc est illud duplex sepulcrum,
exterioris hominis et interioris quies una. Nam si
homo ex duabus substantiis constat, merito et sepulcrum
duplex habere debebit: ut cum alterutra
substantia in suam naturam dissociata remeaverit,
requies utrique non desit. Quoniam cum ex corpore
et anima homo sit: tamen nec anima sine corpore
homo dici potest, nec corpus sine anima homo
est: cum tamen anima et corpus homo. Sed ubi hoc
nomen, quod ex duobus nominibus suis, proprie
tertium duorum commixtione perficitur, eorum dissidio
fuerit vacuatum, sua singulis loca ad requiem
censentur: quoniam utrumque vivit, et moritur
utrumque. Nam sicut praeter hanc vitam, alia vita
est beatorum: ita praeter hanc mortem, mors alia