PL 30, col. 47
Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne
quem patrem desideratis? Unus est enim pater noster
qui in coelis est, ac proinde Dominus haereditas
vestra. In Christo enim possidendum est, quod cum
Christo est possidendum. Ne revertamini ad mortuum,
qui sequimini viventem. Mortui, inquit, sepeliant mortuos suos
[(Matth. VIII, 22)]
. At si jampridem
dixistis: Pater, non novimus te: ut testamentum
Domini servaretis: quid adhuc repudiati
patris quaeritis testamentum? Hic est ille gladius
qui a Domino per terras, patrem a filio separaturus
immissus est [(Matth. X, 34)] . Hoc est vere circumcidere
naturam, quod Judaei forma, et non veritate
custodiunt: et circumcidere cultro petrino [(Jos.
V, 4)] . Petra autem erat Christus [(I Cor. X, 4)]
. Is utique
qui dixit: Si quis amaverit patrem, aut matrem
super me, non est me dignus [(Matth. X, 37)]
. Hoc vos
gladio utentes, illos imitamini Levitas, ab interiori
homine per exterioris vestri castra currentes, obvios
affectus pro Domini amore jugulate: juxta legislatoris
imperium pertranseuntes primum virtutum
exercitum cum reditu: videlicet ut praeterita transeuntes,
nec saeculi mirabilibus inhaerentes; ubi
primum ad eum, qui nos misit in mundum, cum
femorali gladio redeamus: resistentes nobis, remorantesque
hos, propinquum, proximum, fratremque,
ne per hos elongetur nostra peregrinatio, perimamus:
et haec a porta faciamus ad portam: id
est, ne cum in porta oculi fratrem fuero persecutus,
portam fortasse auris obsideat, et per aliam portam
praetermissus occurrat. Hae siquidem sunt portae
animae nostrae, per quas ad illam saeculi blandimenta
descendunt: et per quas sensus carnis introeunt:
per quas nisi, late strage facta, viam virtutibus quadam
impietate fecerimus, numquam ad regem verae
pietatis pervenire poterimus.
IV.
Quod ubi pro vestra devotione fueritis viriliter
exsecutae, statim vobis ab ipso Moyse talis
facti laudatore dicetur: Implestis hodie manus Domino:
hoc est mundum [ Al. saeculum], qui vobis
conditione carnis et substantiae propinquus est, et
proximus: occidentes actus vestros, qui manus
sunt, implestis Domino, cum nulli praeter quam
Domino imperanti servire annuistis. Sic Abraham
Domino dexteram suam, dum parricidium facere
non recusat, implevit [(Gen. XXII)] . Qui filii sui, dum
illam Deo armat, oblitus est, et in praecepti respiciens
majestatem, atrocitatem operationis non dignatus
est retrectare. Implentur namque manus
Domino, cum Domini occupantur imperiis: cum
Domini traditae voluntati, non hominis incipiunt
esse, sed Dei: quando non affectui carnis obtemperant,
sed divinae serviunt jussioni. Sic Judith ob
libertatem civium vel salutem, se sub specie fornicationis
implevit Deo, et inermis armatum, et virum
mulier occidit [(Judith. XII, 13)] . Sic vos Domino
plenae carnis affectibus triumphatis: non quaeratis
refugam, qui a vobis, etiamsi occurreret, foret occidendus.
Remittite pallium tunicam detrahenti [(Luc. VI, 29)] .
Pecunia eorum cum ipsis sit in interitum,