PL 30, col. 530

Liber comitis (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

Joannis apostoli. In diebus illis vidi civitatem
sanctam Hierusalem, usque nova facio omnia.
Evangelium secundum Lucam cap. LX, Dixit Jesus
discipulis suis, Non est arbor bona quae facit fructum
malum, usque fundata erat super petram. Item
Evangelium secundum Lucam, cap. CCXXV, Egressus
Jesus, usque salus domui facta est.
Ad sponsas bendicendas. Lectio Epistolae beati
Pauli apostoli ad Corinthios. Fratres, nescitis quoniam
corpora vestra, usque portate Deum in corpore
vestro. Evang. secundum Matth., cap. CCXXI, Loquebatur
Jesus cum discipulis suis, usque pauci autem
electi.
Item Evangelium secundum Matthaeum, cap.
CLXXXIX, Venit Jesus in fines Judaeae, usque quod

Deus conjunxit, homo non separet.
In adventu judicum. Lectio Epistolae beati Pauli
apostoli ad Timotheum. Fratres, obsecro vos primo
omnium, usque in fide et veritate. Evang. secundum
Lucam, cap. CCXXVIII, Dixit Jesus discipulis suis parabolam
hanc, Homo quidam nobilis erat, hic habuit, usque
dabitur, et abundabit.
In tribulatione sive commotione. Lectio Hieremiae
prophetae. Haec dicit Dominus Deus, Numquid cadit, usque
verbum autem Domini manet in aeternum et
in saeculum saeculi.
Item ejusdem. Haec dicit Dominus Deus, Facite
judicium et justitiam, usque servi et populi eorum,
ait Dominus Deus.
Item ejusdem. Si iniquitates nostrae contenderint,
usque
ne derelinquas nos, Domine Deus noster.
Evangelium secundum Lucam, cap. CCXXV, Egressus
Jesus perambulabat Hiericho, usque salvum facere
quod perierat.
In natali sacerdotum. Lectio libri Malachiae prophetae.
Haec dicit Dominus, Scietis quia nisi ad vos
mandatum, usque quia angelus Domini exercituum
est. Evangelium secundum Marcum cap. LII, Circuibat
Jesus in circuitu, usque aegrotos, et sanabuntur.
Missa qua sacerdos pro se canet. Lectio Epistolae
beati Pauli apostoli ad Romanos. Fratres, scimus
quod lex spiritualis est, usque hujus gratia Dei per
Jesum Christum Dominum nostrum. Evangelium
secundum Matthaeum cap. LXXVI, Circuibat Jesus
omnes civitates, usque omnem infirmitatem.
Missa votiva. Lectio Esaiae prophetae. Haec dicit
Dominus, In die illa differtur munus Domino, usque
haereditas mea Israel, dicit Dominus omnipotens.
Pro infirmis. Lectio Epistolae beati Pauli [ Lege
Jacobi] apostoli. Fratres, tristatur aliquis vestrum, usque
ora pro invicem, ut salvemini.
Pro iter agentibus. Lectio libri Geneseos. In diebus
illis locutus est Abraham dicens, Dominus coeli,
qui tulit me de domo, usque ipse mittet angelum
suum coram te.
In agenda mortuorum. Lectio libri Machabaeorum.
In diebus illis vir fortissimus Juda, usque ut a peccatis
solvantur.
Item lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Thessalonicenses,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.