PL 30, col. 563

Expositio Evangeliorum (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

ut exemplum daret nobis, ut cum supplicationibus
rogemus Deum.
Per caecum genus humanum ostendit: qui adduxerunt
eum ad Jesum, ostendit doctores. Apprehensa
manu, id est, dedit operationem. Eduxit eum
extra vicum, ostendit remotionem contemplationis
vitae, sive extra pristinam conversationem. Exspuens
in oculos, per sputum, incarnationem Christi ostendit,
per quam illuminatus est genus humanum: impositis
manibus, id est, dedit adjutorium operationis.
Video homines velut arbores, hic ostendit exemplum
humilitatis, ut nullus extollatur de virtutibus,
sed minorem et inferiorem se existimet omnibus. Iterum imposuit manus super oculos: et aperti sunt,

ostendit quia aperuit corda hominum, ut viderent
scientiam Dei clare, et sine dubio crederent: restitutus
est, id est, in bonis operibus.
Misit illum in domum suam, id est, revocavit illum
ad pristinum mundanae naturae: descensio
Christi de monte, ostendit ejus descensionem e coelis.
Hic discipuli ordinem tenent prophetarum vel
patriarcharum. Turbae inquirentes ab eis, adventum
Christi ostendit: quod turbae legem a prophetis et
patriarchis conquirebant. Salutabunt eum, hic salutem
pro humilitate intelligit. Qui attulit filium suum,
ordinem tenet patriarcharum: filius genus humanum
ostendit: per spumam superbiam ostendit:
per stridorem dentium, per arescere, avaritiam
ostendit. Discipuli non potuerunt curare: hic discipuli

figuram tenent patriarcharum, quia neque prophetae
neque patriarchae potuerunt curare humanum
genus, nisi veniens Christus suo sanguine redemit
illum, ut ait propheta, frater non redemit, id est,
Moyses per Legem, redimit homo, id est, Christus.
Ab infantia, id est, prima aetate generis humani: dixit,
pater infanti, Credo, adjuva incredulitatem
meam, ostendit dixisse, si deest fides, adauge. Multum
discerpens eum: ostendit, quia quando vidit diabolum
evasurum de terra in fine mundi: tunc datur
illi potestas, ut faciat quantum vult propter electos
Dei: cum vidit se de unoquoque homine per confessionem,
et poenitentiam expelli, tunc contra illos
plus suscitavit vitia, et crudelissimas impugnationes. Factus est velut mortuus,
hic exemplum ostendit:

purgatum hominem, id est, qui per confessionem et
poenitentiam, mortificat semetipsum. Hic videtur duo
miracula fecisse Jesus, a daemonio curavit, et quasi
mortuum suscitavit: sic suscitavit genus humanum
a morte peccatorum, et liberavit a daemonio
servitutis; per molam, circuitus saeculi ostenditur:
per asinum immunditia peccatorum.
Mergere in mare, id est, humiliare se in sacculo
per poenitentiam, vel perire in proprio peccato:
quia levius est pro se solo poenam sustinere, quam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.