PL 30, col. 566

Expositio Evangeliorum (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

amplectitudo Ecclesiae ostenditur. Agnum immolatum
in Aegypto: ostendit immolatum in novo Testamento
mysterium corporis et sanguinis; quod vetus
sacrificium Judaeorum recessit, id est sanguis hircorum
et taurorum: nam nostrum sacrificium, quod
vinum dicitur Melchisedech, oblatum est, revertente
Abraham de caede. Pro quid sigillatim interrogabant,
ostendit ut nullus confidat de conscientia sua. Relicto syndone, fugiit nudus ab eis,
ostendit relicta
malitia Judaeorum; nudus fugiit, ostendit quod Apostoli
nudi a superstitionibus Judaeorum abierunt ad
gentes. Calefaciebat se Petrus ad ignem, significat tepiditatem
apostolorum, et suam negationem et infidelitatem
Judaeorum.
Videbunt filium hominis sedentem a dextris virtutis,
ostendit quia vidit illum Stephanus: vidit et Saulus,
quando prostratus fuit in via: viderunt, et alii plures.
Pilatus interpretatur os malleatoris: qui format,
non formatur: ita et persecutores formant animas
justorum ad regnum coelorum; ipsi informes remanserunt
a gratia Dei. Spineam coronam Dominus in se
suscepit, ut spinas peccatorum nostrorum ablueret:
unde dictum est Adae: Spinae et tribuli germinentur
tibi: de tertia hora quod dicit Jesum crucifixum,
ostendit eum judicatum, ut crucifigeretur: sexta
hora levatus est in cruce. Eli, Eli lamma sabactani,
quod est, Deus, Deus meus, quare me dereliquisti, ostendit
pro parte carnis, non secundum divinitatem relinqui,
quia unitas est potestatis. Reliquit carnem
filii ad horam in passione, ut per proprium filium

adoptatos filios haberet. Sicut spongia plena cavernas
aceto: ita et Judaei pleni erant superstitionibus,
et acerba doctrina. Joseph figuram tenet primitivae
Ecclesiae ex gentibus. Mercatus est syndonem, per
pretium syndonis ostendit confessionem fidei: per
syndonem ostendit mortificationem Ecclesiae, sive
gratiam baptizatorum: involutum corpus Jesu in syndone
novo, id est, circumdato Christi Ecclesia, et revocationem
regenerationis: per monumentum et
syndonem, ostendit altare in quo corpus Christi ponitur.
Aliter Ecclesia, qui receperunt Christum per
fidem in cordibus suis: sive manducandum corpus
illius, et sumendum sanguinem ejus. Petra Christus
est.
Monumentum scissum petra, ostendit Ecclesiam

aedificatam de latere Christi. Advolvit lapidem ad
ostium monumenti; ostendit absconsum Christum in
lege et prophetia; per revolutum lapidem, ostendit
apertam historiam legis, Christum, in novo Testamento. Non est hic,
id est, non est apud Judaeos, sed
apud gentes. Ite, dicite discipulis et Petro: nominat
pro negatione, ut non desperaret, et pro principatu
apostolatus.
Maria de qua ejecerat septem daemonia. Per septem
daemonia ostendit totam vitam illius inquinatam,
quia per septem dies volvitur. Praedicate Evangelium

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.