PL 30, col. 567
Expositio Evangeliorum (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne
omni creaturae, id est, omni homini: quia homo
partem habet cum alia creatura, cum angelis intelligere,
vel discernere, cum jumentis videre et sentire,
cum arboribus vivere: lignum vivit ex viriditate,
sic et homo per juventutem: cum lapidibus
esse, quia sicut lapides, sunt et homines credentes.
Daemonia ejicient: sive spiritaliter, sive corporaliter; linguis novis loquentur,
sive diversis linguis;
nova lingua praedicatio Evangelii est: serpentes tollent,
id est, venenum serpentinum, sive doctrinam
haereticorum; si mortiferum biberint, non eis nocebit,
nec doctrina haereticorum; super aegros manus, id
est, sive corporis, sive animae. Tres legimus cum
corpore de mundo assumptos in coelum: Dominus
elevatus est a sua virtute, quia nec per concubitum
genitus, nec per concubitum generans, sed ex virgine
natus est: Enoch ablatus est, quia per concubitum
generans: Elias cum curru raptus est, quia
per concubitum genitus est, non per concubitum generans,
quia virgo permansit.
IN EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM.
Lucas, ipse consurgens, Syrus natione Antiochensis,
arte medicus, discipulus apostolorum, secutus
est Paulum, serviens Deo sine crimine, numquam
habens uxorem, LXXXIII annorum obiit in Bithynia,
plenus Spiritu sancto, sepultus in Constantinopoli.
In Achaia, Graeca lingua Evangelium scripsit: Matthaeus
scripsit Judaeis fidelibus: Marcus poenitentibus:
Joannes perfectis: Lucas Graecis fidelibus.
Fuit in diebus Herodis, et reliqua. Hic implevit
ordinem, dixit regem et regionem in qua fuit, sacerdotem,
et gentem ejus, et uxorem ipsius indicat: de vice Abia,
id est, in diebus Domini. Zacharias, memor Domini
interpretatur: cui apparuit angelus
Domini a dextris altaris, ostendit quod ei quia memor
Domini est, demonstratur mysterium Dei. Abia, pater Domini,
interpretatur: aptum fuit, ut in tempore
officii, patris Domini coeptus esset iste, qui
Patrem Dominum praedicasset. Elisabeth, Dei mei
saturitas, interpretatur: figuram Mariae portat, quae
plena Deo fuit; et ambo justi coram Domino, non
coram hominibus, quia olim sterilis in lege maledictum
fuit: incedentes in omnibus mandatis, id est,
totam legem servabant.
Non erat illis filius, quia Elisabeth sterilis: et
ambo perseverabant in diebus suis. Ideo hae duae causae
memorantur: testimonium majus fuisset virtus. Ingressus Zacharias in templum,
id est, Christus in
Mariam: populus orat, idem primum rogat Zachariam
populus, id est, libertatem de captivitate: apparuit
ei angelus, non dixit, venit, quia ibi ante fuit. Zacharias turbatus est,
id est, quia Judaei turbabuntur,