PL 30, col. 645
Commentarii in epistolas Pauli (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P
si anima non est ex traduce, sicut nec est, sed sola caro habet traducem peccati, sola et poenam meretur.
Injustum est enim, ut hodie nata anima non ex massa Adae, tam antiquum peccatum portet alienum:
quia nec rationabile est ut Deus, qui propria peccata dimittit, unum imputet alienum. Haec sunt, inquam,
a nostris exemplaribus abrasa, non alia de causa, quam quod in apertam haeresim erumpebant: indicio autem
sunt, ejusmodi alia eamdem subiisse fortunam: Caeterum Pelagii esse jam a XIII usque saeculo credebatur: et
luculentum ea in re Scriptoris nostri Veronensis testimonium est, Joannis se, diaconi, ut Panvinio dicitur, sive,
ut Pastrengico, Joannis presbyteri Mansionarii in Historia nondum edita, quae apud nos est. Vidi, inquit, ego
ipse Joannes Commentarium Pelagii praedicti, super Epistolas Pauli, in quo licet multa bene et eleganter
exponat, tamen subtiliter infundit venenum haeresis suae. Praefationem porro istam melioris notae mss.
ignorant.
COMMENTARII IN EPISTOLAS SANCTI PAULI. PRAEFATIO.
Litteris tuis cursim mihi allatis, et laboribus et
curis in sacris codicibus desudare me cogis, jam
mihi senescente corpore et viribus lassescentibus,
Heliodore sancte: idque in Epistolis beati Pauli,
quae et scientia praedicatoris, et lima justitiae tam
magnae, et praedicando, et docendo, testimonio Spiritus
sancti prolatae atque dilatatae sunt, ut comparare,
aut coaequare veteri Testamento et evangelicae
doctrinae non dubitemus. Ipse enim, revelante sibi
Spiritu sancto, cognovit, dum se raptum esse usque
ad tertium coelum in corpore, aut extra corpus asserit,
Paulus. Quaerimus quare Paulus scribat, cum Saulus
antea sit vocatus? Quod ex more sanctorum fecisse
credendum est, qui in virtutibus proficientes,
mutato nomine sunt vocati, ut essent etiam ipso
nomine novi, ut Abraham, et Sara, et Cephas.
Aliter. Paulus. Sicut aliorum sanctorum tam in veteri,
quam in novo Testamento, id est, Abraham, et
Petri, et caeterorum, profectu et incremento meritorum
mutata sunt nomina: ita et Paulus in gratia
proficiens, nomen sibi ipse mutavit.
Servus Jesu Christi. A servo coepit, exemplum nobis
humilitatis ostendens: quasi imitator ejus, qui
exinanivit seipsum, formam servi accipiens, et humiliavit
seipsum, factus obediens usque ad mortem:
propter quod, et Deus illum exaltavit. Et hic
per fidele primum servitium meruit apostolatum.
Item, non secundum timorem, sed secundum dilectionem,
sicut ipse dicit: Vivo autem, jam non ego,
vivit vero in me Christus.
Vocatus apostolus. Jam in praesentia ad hoc vocatus,
ut esset apostolus. Item ostendit, non solum vocatum
se ad apostolatus gratiam: sed et segregatum
in praedicationem gentium, ut ipse memorat. Nos in
gentibus: ipse autem in circumcisione. Vocatus ergo a