PL 30, col. 646
Commentarii in epistolas Pauli (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P
hoc est usque ad tertiam legem veteris novique
Testamenti. In corpore, aut extra corpus, id est,
neque per legem naturae, neque per legem litterae,
sed per Spiritum sanctum, ei omnibus apostolis minimo
novissime datum per Jesum Christum Dominum
nostrum, per quem habemus accessum in ista
gratia, in qua et stamus, et gloriamur. Nos vero
simpliciter exposuisse, brevibusque sermonibus,
comperies. Ejus nempe Epistolae magnificentius ab
omnibus sapientibus et interpretantur, et praedicantur.
IN EPISTOLAM AD ROMANOS.
CAPUT PRIMUM.
Christo in apostolatum; segregatus autem in praedicationem
gentium, ut ostendat unam esse substantiam
Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
Segregatus. Sicut in Actibus apostolorum Spiritus
sanctus dicit, Segregate mihi Barnabam et Paulum
in opus ad quod elegi eos.
In Evangelium Dei. Evangelium, Latine bona annuntiatio,
dicitur: nativitatis scilicet Christi, passionis,
et resurrectionis, et in coelum ascensionis.
Quod ante promiserat per prophetas suos. Ostendit
se Christum non alium praedicare, quam eum, cujus
Evangelium prophetae ab Jerusalem promiserant esse
venturum.
In Scripturis sanctis. Ipsos asserit Dei prophetas
esse: et illas Scripturas sanctas de Christo ante cecinerunt.
Verum totus hic locus contra Manichaeos
facit, ubi dicit, quod Evangelium ante sit promissum,
et per prophetas Dei, et in sanctis Scripturis,
quod Christus secundum carnem ex David stirpe, id
est, de Maria Virgine sit creatus, secundum quod
praedixerat Isaias.
De Filio suo. Multi filii gratia, hic natura; cujus
etiam in carne nativitas dissimilis caeteris invenitur
eo quod ex virgine natus est.