PL 30, col. 662
Commentarii in epistolas Pauli (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P
ab Apostolo: Exclusa est. Item, Judaeus interrogat.
Per quam legem? Factorum? id est, per naturalem.
Opera legis refelluntur ab Apostolo.
Non. Sed per legem fidei. Per quam legem? Factorum?
Non, subauditur, est: sed per legem fidei. Legem,
dicit statum fidei terminum, hoc est, novum
Testamentum.
Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine
operibus legis. Certi sumus, vel judicamus. Abutuntur
quidam hoc loco ad destructionem operum justitiae,
solam fidem posse sufficere affirmantes: cum
tamen alibi dicat Apostolus: Si habuero omnem fidem,
ita ut montes transferam: charitatem autem
non habeam, nihil mihi prodest. In qua charitate,
alio loco legis asserit plenitudinem contineri, dicens:
Plenitudo legis est charitas. Quod si haec eorum
sensui videntur esse contraria: sine quibus operibus
legis Apostolus justificari hominem per fidem
dixisse credendus est, scilicet circumcisionis, vel
sabbati, et caeterorum hujusmodi: non absque justitiae
operibus, de quibus beatus Jacobus dicit: Fides
sine operibus mortua est: hic autem de illo dicit,
qui ad Christum veniens sola, cum primum
credit, fide salvatur. Addendo autem, operibus legis,
ostendit esse etiam gratiae opera.
An Judaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Numquid Judaeos solos Deus creavit: aut de illis solis
curam gerit? Nam et gentes peccaverunt, et vos;
et si vos convertimini, et illi. Si vobis venit Christus
ex lege promissus, et illis. Nam et frequenter Prophetae
etiam de Judaeorum vocatione dixerunt.
Immo et gentium. Pulchre modum servavit in verbis.
Immo dixit: ut ostenderet magis gentes, quamvis
non erant circumcisi. Et Abraham ante circumcisionem
justus. Et reddit rationem, ne Judaeos
excludere videretur.
Quoniam quidem unus est Deus, qui justificat. Utrique
uni Deo, et uni Christo credidistis.
Circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem. Ipsum est ex fide et per fidem: sed usus Scripturarum
hic est, ut in iisdem causis mallent mutare,
quam repetere sermonem: sicut in Daniele scriptum
est: Propter Abraham servum tuum, et Isaac dilectum
tuum, et Israel sanctum tuum.
Legem ergo destruimus per fidem? Absit. Sed legem
statuimus. Non contraria sibi Apostolus dicit, superius
asserens exclusam esse umbram, et typum legis
praesenti veritate: nunc autem infert approbare
se legem, in quo ipse testimonium perhibet. Abraham,
non ex operibus legis, sed ex fide justificatus
est. Item, legem ergo, quae circumcidi praecipit, superfluam
judicamus. Absit. Immo stare faciamus,
dum probamus verum esse, quod dixit: legem legi,
testamentum testamento, circumcisionem circumcisioni
successuram.
CAPUT IV.
Quid ergo dicemus invenisse Abraham. Revocavit
illos ad caput circumcisionis: ut quod initio constituerit,
adhibeatur in toto.