PL 30, col. 663

Commentarii in epistolas Pauli (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P

Patrem nostrum. Patrem secundum carnis circumcisionem.
Nam fides in mente consistit.
Secundum carnem. Dicens secundum carnem,
ostendit traducem carnis esse, non animae.
Si enim Abraham ex operibus legis justificatus est. Si ex eo, quod se circumcidit, justificatus est, nihil
illi Deus donavit, sed ex se habuit gloriam. Aliter;
Si jussa perfecit, apud semetipsum habet gloriam,
non apud Deum.
Habet gloriam, sed non apud Deum. Dicens, habet
gloriam, sed non apud Deum: ostendit eum ex operibus
suis gloriam habere, et non ex Deo.
Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo. Tam magna fuit fides Abrahae, ut et pristina ei peccata
donarentur, et sola prae omni justitia doceretur

accepta, et tanto deinceps amore flagravit, ut super
omnia se opera praeparet.
Et reputatum est illi ad justitiam. Et ideo habet gloriam
apud Deum, secundum quod lex probavit.
Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum
gratiam, sed secundum debitum. Debitoris enim
est facere, quae jubentur: et nisi paruerit, damnatur:
si autem fecerit, non habet gloriam, quia inutilis
adhuc servus dicitur, qui nihil amplius, quam
quod praeceptum est, operatur. Aliter: Non illis
gratis donatur justitia, seu merces redditur operum
pristinorum.
Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum qui
justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam. Convertentem impium, per solam fidem justificat

Deus, non opera bona, quae non habuit. Alioquin per
impietatis opera fuerat puniendus. Simul attende,
quia non peccatorem dicit justificari per fidem, sed
impium: hoc est nuper credentem asseruit.
Secundum propositum gratiae Dei. Qui proposuit
gratis per solam fidem peccata dimittere.
Sicut et David dicit beatitudinem hominis. Magna
beatitudo est sine labore legis et poenitentiae, Domini
gratiam promereri: sicut si quis aliquam dignitatem
gratis accipiat.
Cui Deus accepto fert justitiam sine operibus. Ad hoc
fides prima ad justitiam reputatur, ut de praeterito
absolvatur: et de praesenti justificetur, et ad futura
fidei opera praeparetur.
Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum

tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit Dominus
peccatum. Quod poenitetur, non tenetur: et quod
tegitur, non apparet, et idcirco minime imputatur.
Quidam dicunt remitti, per baptismum: tegi, laboribus
poenitentiae: non imputari, per martyrium.
Alii autem dicunt, remissis per baptismum peccatis,
augeri charitatem in Deo, quae operit multitudinem
peccatorum: et deinceps non sinit imputari, dum
bonis quotidie operibus, mala praeterita superantur.
Beatitudo ergo haec in circumcisione tantum manet:
an etiam in praeputio? Vult istam beatitudinem tribus
temporibus assignare: naturae, et circumcisionis, et
Christianitatis.
Dicimus enim: quia reputata est Abrahae fides ad

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.