PL 30, col. 672
Commentarii in epistolas Pauli (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P
consepeliamur Christo, criminibus morientes,
et renuntiantes pristinae vitae: ut quomodo Pater
glorificatur in Filii resurrectione, ita et per nostrae
conversationis novitatem ab omnibus honoretur: ut
ne signa quidem veteris hominis agnoscantur in nobis.
Nec enim aliquid velle, aut cupere debemus,
quod volunt aut cupiunt, qui nondum sunt baptizati,
et quicumque adhuc veteris vitae erroribus implicantur.
Si enim complantati facti sumus similitudini mortis
ejus, simul et resurrectionis erimus. Si consepulti sumus
nunc, et tunc resurrectionis ejus poterimus esse
participes; et si fuerimus novi, et immutati in conversatione,
similiter novi et immutati erimus in
gloria.
Hoc scientes, quia vetus homo noster. Qui veterem
hominem terrenum Adam imitando peccabant.
Simul crucifixus est. Per baptismum te crucifixum
intellige, qui membrum de corpore ejus effectus es.
Et ille quidem innoxium corpus appendit, ut tu
noxium suspendas a vitiis, in quo mysterio Moyses
serpentem aereum in deserto suspendit.
Ut destruatur corpus peccati: ut ultra non serviamus
peccato. Hoc est, ut omnia vitia destruantur, quia
unum vitium, membrum est peccati: omnia, corpus
totum. Christus non ex parte, sed integer est crucifixus.
Sive ut corpus nostrum destruatur a servitute
peccati, et fiat justitiae mancipium, quod solebat
esse delicti. Omnis enim qui facit peccatum, servus
est peccati.
Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. Hoc est, alienatus est a peccato. Mortuus enim
omnino non peccat. Ita et qui natus est de Deo, non
peccat. Crucifixus enim omnibus membris dolore
occupatis, peccare vix poterit.
Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia
simul etiam vivemus cum illo. Si commortui non
sumus, nec convivemus: quia ejus non sumus
membra.
Scientes quod Christus resurgens ex mortuis, jam
non moritur: mors illi ultra non dominabitur. Ita et
nos si hic voluntate mortui fuerimus: secundam non
timebimus mortem. Sive jam non potestis iterum
baptizari, quia Christus non potest pro vobis iterum
crucifigi: sicut dicit ad Hebraeos: Impossibile est
eos, qui semel illuminati sunt, etc. Quibus non poenitentiam
negat, sed iterationem baptismi diffitetur.
Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel. Quia ipse peccata nostra portavit, et pro nobis doluit,
ne de caetero peccaremus.
Quod autem vivit, vivit Deo. Vivit in gloria deitatis.
Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato:
viventes autem Deo, in Christo Jesu. Quasi membra
ejus semel vos scitote commortuos debere jam
semper vivere Deo in Christo, in quo vita nostra abscondita
est apud Deum: quem induit: ejus sequamur
exemplum.