PL 30, col. 673

Commentarii in epistolas Pauli (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P

Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore,
ut obediatis concupiscentiis ejus. In corpore mortali,
vivite, ut immortales. Et quomodo regnet peccatum
in corpore, exposuit, per obedientiam scilicet, et
consensum.
Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis
peccato. Unumquodque membrum, si officium suum
in malos usus vertit, arma iniquitatis efficitur ad
justitiam expugnandam. Simul notandum quod homo
membra sua cui velit parti exhibeat per arbitrii
libertatem.
Sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes. Tamquam qui jam resurrexistis, quia tunc nec carnaliter
vivitur, nec peccato.
Et membra vestra arma justitiae Deo. Ut oculus qui

ante videbat ad concupiscendum: nunc videat nudum
ad vestiendum. Sic de reliquis membris adverte.
Peccatum enim vobis non dominabitur. Non vos
vincet peccatum. Non enim estis parvuli, sed perfecti:
quasi paedagogus puero. Noli facere vitium
sermonis; non enim adhuc audis grammaticum, sed
oratorem, sive non debet dominari. Item non quia
impossibile sit peccare his qui gratiam acceperunt:
ideo dicit, peccatum in vobis non dominabitur.
Non enim sub lege estis, sed sub gratia. Sed bene
sciens, quia hi qui sub gratia sunt, alieni sunt a
multis, et a diversis praeceptis legis, et ab oneribus
ejus: quae data est propter duritiam cordis Judaeorum,
ut est illud: Leprosam domum destruere, et

longe a civitate in locum immundum projicere. Qui
enim participes sunt Christi gratiae, didicerunt quemadmodum
oportet vincere passiones, et Deum diligere
ac proximum suum, sicut scriptum est: Non
enim estis sub lege, sed sub gratia: gratiam vivendi,
et doctrinae praebuit exemplum.
Quid ergo? Peccabimus: quoniam non sumus sub
lege. Ne dicerent: Ergo cessante vindicta legis, impune
peccamus.
Sed sub gratia? Absit. Si peccatis, sub gratia non
estis.
An nescitis, quoniam cui exhibetis vos servos ad
obedientiam, servi estis ejus cui obedistis, sive peccati,
ad mortem: sive obeditionis, ad justitiam? Si
volueritis peccatis servire, incipietis sententiae legis

subjacere, quae vindicat in peccantes: si autem
justitiae obedieritis, non estis sub lege, sed sub
gratia.
Gratias autem Deo, quod fuistis servi peccati. Fuistis,
inquit, sed non estis.
Obedistis autem ex corde in eam formam doctrinae,
in qua traditi estis. Ex corde dicit, hoc est, fideliter.
Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiae. In doctrina et exemplo Christi; qui non solum peccata,
sed etiam occasiones auferre docuit delictorum.
Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae. Humanum dico, quia nondum ad plenum potestis
audire divinum. Cum enim multo magis debetis servire

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.