PL 30, col. 674

Commentarii in epistolas Pauli (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P

justitiae, quam peccato, cui ante servistis: ego
tamen concedo infirmitati vestrae, ut tantum justitiae
serviatis. Sive ita: humana jam ratione digna loquor,
quod omnes mecum sentire possent, et nullus abnuere.
Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae
et iniquitati, ad iniquitatem: ita nunc exhibete
membra vestra servire justitiae, in sanctificationem. Quia quidquid anima carnaliter gerit, carnaliter deputatur:
si autem caro spirituale opus faciat, totus
homo efficitur spiritalis: ut est illud: Corpus quod
corrumpitur, aggravat animam. Nos exhibuimus
membra nostra servire peccato; non sicut Manichaei
dicunt: naturam corporis insertum habere
peccatum.
Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae. Hoc est in nullo ei penitus servientes: ita et nunc
liberi estote ab omni peccato.
Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus
nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est. Nullus
sine dubio fructus est in ea re, quae per poenitentiam
erubescitur. Omnis enim qui cognoscit bonitatem,
in pristinis actibus erubescit: quicumque autem
erubescit justitiam, fructum ejus ignorat. Ergo qui
peccant, nec in praesenti aliquem fructum habent,
et mortem perpetuam in futuro percipient. Qui vero
serviunt Domino, et in praesenti fructum habent, donum
Spiritus sancti: et in futuro vitam aeternam.
Aliter: Quare fructum in actione illius rei habuistis:
in cujus etiam recordatione verecundia est?
Nunc vero liberati a peccato: servi autem facti Deo,
habetis fructum vestrum in sanctificationem: finem
vero, vitam aeternam. Hoc ipsum ideo fructus est,
quod vivetis sanctificati per baptismum.
Stipendia enim peccati, mors. Qui peccato militat,
remunerationem accipit mortem. Item praemium,
quod offert ad deceptionem nostram, hoc mors est.
Gratia autem Dei vita aeterna. Non dixit similiter,
stipendia justitiae: quia non est antequam remuneratur
in nobis. Non enim nostro labore quaesita est,
sed Dei munere condonata.
CAPUT VII.
An ignoratis, fratres? scientibus enim legem loquor. Hic incipit difficultatem legis ostendere, ut illos hortetur

ad gratiam sine ejus timore transire.
Quia lex in homine dominatur, quanto tempore
vivit. Homo, sive lex homini.
Nam quae sub viro est mulier, vivente viro, alligata
est legi. Si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a
lege viri. Comparatione legis, mandatum virum appellat:
ut ostendat legem sine effectu vindictae
quasi mortuam, nobis jam mortificatis impedire non
posse, quominus ex integro ad Christum (qui resurrexit
a mortuis) transeamus: qui merito nobis viveret,
si invenisset quod punire posset in nobis.
Igitur, vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit cum
alio viro. Si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est
a lege viri, ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.