PL 31, col. 1231

Epistola de Leporio (Episcopi Africani), J. P. Migne

Filium nostrum Leporium apud vestram sanctitatem
pro sui erroris praesumptione merito idoneeque
correptum, cum ad nos postea quam inde exturbatus
est venisset, salubriter perturbatum corrigendum
sanandumque suscepimus. Nam sicut vos obedistis
Apostolo ut corriperetis inquietos, ita et nos ut consolaremur
pusillanimes ac susciperemus infirmos [(I Thess. V, 14)] .
Cum enim praeoccupatus esset sicut homo in aliquo
delicto [(Gal. VI, 1)] , eodemque non parvo, ut de
unigenito filio Dei, quod erat in principio Verbum,
et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [(Joan. I, 1)]
:
Cum autem venit plenitudo temporis [(Gal. VI, 4)]
,
Verbum caro factum est, et habitavit in
nobis [(Joan. I, 14)]
, non recta quaedam saperet, nec

vera sentiret, negans Deum hominem factum, ne videlicet
substantiae divinae quae aequalis est Patri,
indigna mutatio vel corruptio sequeretur: nec videns
quartam se subintroducere in Trinitate personam,
quod a sanitate symboli catholicaeque veritatis prorsus
alienum est: eum sicuti potuimus adjuvante Domino
instruximus in spiritu lenitatis, praesertim
quia cum hoc admoneret vas electionis, adjecit, Intendens
te ipsum, ne et tu tenteris [(Gal. VI, 1)]
: ne
ita se quidam ad provectum spiritalem pervenisse
gauderent, ut se jam non posse tentari tamquam homines
putarent; addiditque salubrem pacificamque
sententiam, ut alter alterius onera portemus, quoniam
sic adimplebimus legem Christi. Qui enim putat se esse
aliquid, cum sit nihil, se ipsum seducit [(Ibid., 2, 3)]
,

dilectissimi et honorabiles fratres. Quam tamen ejus
emendationem nequaquam forte implere possemus.
nisi vos ante quae in eo mendosa fuerant damnaretis.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.