PL 31, col. 1232
Epistola de Leporio (Episcopi Africani), J. P. Migne
Idem igitur et Dominus et medicus noster utens vasis
ac ministris suis, qui dixit: Ego percutiam, et
ego sanabo [(Deut. XXXII, 33)]
, per vos percussit tumentem,
per nos sanavit dolentem. Idem suae domus
administrator atque provisor, per vos destruxit
male constructa, per nos bene composita restauravit.
Idem diligens agricola possessionis suae sterilia per
vos eradicavit et noxia, utilia per nos et fecunda
plantavit. Non itaque nobis, sed ejus misericordiae
demus gloriam, in cujus manu sumus et nos et sermones
nostri. Et sicut in supra dicto filio nostro
ministerium vestrum humilitas nostra laudavit, sic
etiam sanctitas vestra nostro ministerio gratuletur.
Paterno igitur et fraterno corde suscipite a nobis
misericordi severitate correctum. Et si enim aliud
per nos, aliud per vos; utrumque tamen fraternae
saluti necessarium una charitas fecit: unus ergo Deus
fecit, quoniam Deus charitas est [(I Joan. IV, 1)]
.
Proinde sicut per suam praesentiam susceptus est a
nobis, sic per suam epistolam suscipiatur a vobis.
Cui quidem epistolae nostra etiam manu subscribendum
putavimus, ipsius esse testantes.
Hanc ejus correctionem dilectionem vestram minime
dubitamus et gratanter accipere, et eis notam
facere quibus ejus error scandalum fuit: quia et illi
qui cum eo venerunt ad nos cum illo correcti atque
sanati sunt, sicut eorum subscriptionibus quae coram
nobis factae sunt, tenetur expressum. Superest ut de
fraterna salute laetati, rescriptis beatitudinis vestrae
nos vicissim laetificare dignemini. Optamus vos, dilectissimi
et honorabiles fratres, in Domino bene
valere memores nostri.