PL 32, col. 1060

De quantitate animae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

si ut paulo ante vigilares? E. Enimvero idipsum
mecum sedulo pertracto ac revolvo: nihil tamen
elucet satis, quod me dedisse poeniteat, nisi
forte illud, quod oculi nostri sentiunt cum videmus:
visus namque ipse forsitan sentit. A. Imo ita est: is
enim se foras porrigit, et per oculos emicat longius
quaquaversum potest lustrare quod cernimus. Unde
fit ut ibi potius videat, ubi est id quod videt, non
unde erumpit ut videat. Non ergo tu vides, cum me
vides? E. Quis hoc insanus dixerit? omnino ego video,
sed emisso visu per oculos video. A. At si tu vides,
tu sentis; si tu sentis, tu pateris; nec potes ibi pati
aliquid, ubi non es: ibi autem me vides, ubi ego
sum; ibi igitur pateris, ubi ego sum. At si ubi ego
sum, tu ibi non es; quo pacto audeas dicere videri
me abs te, prorsus ignoro. E. Visu, inquam, porrecto
in eum locum in quo es, video te ubi es: at me ibi
non esse confiteor. Sed quemadmodum si virga te
tangerem, ego utique tangerem, idque sentirem; neque
tamen ego ibi essem, ubi te tangerem: ita quod
dico visu me videre, quamvis ego ibi non sim, non
ex eo cogor fateri non me esse qui videam.
44.
A. Nihil ergo temere concessisti: nam et oculi
tui hoc modo defendi possunt, quorum est quasi virga
visus, ut dicis; neque illa est absurda conclusio,
quod ibi oculi tui vident, ubi non sunt. An tibi aliter
videtur? E. Ita sane est ut dicis: nam et illud nunc
animadverti, quod si ibi viderent oculi ubi sunt, etiam
seipsos viderent. A. Rectius diceres non, Etiam seipsos;
sed, Tantummodo seipsos viderent. Nam ubi
sunt, id est quem locum tenent, soli tenent; nec nasus
est ibi ubi illi, nec quidquid illis vicinum est:
alioquin etiam tu ibi esses ubi ego sum; quia juxta
invicem sumus. Quae cum ita sint, si tantum ibi viderent
oculi ubi sunt, nihil amplius quam seipsos viderent.
Cum autem se non vident, non modo cogimur
consentire, posse illos videre, ubi non sunt; sed
etiam omnino non posse, nisi ubi non sunt. E. Nihil
est quod hinc dubitare me faciat. A. Ergo non dubitas
ibi eos pati, ubi non sunt. Nam ubi vident, ibi
sentiunt: ipsum enim videre, sentire est; sentire
autem, pati: quare ubi sentiunt, ibi patiuntur. Alibi
autem vident quam ubi sunt: ibi igitur patiuntur, ubi
non sunt. E. Mirum est quam ista vera existimo.
CAPUT XXIV.-- Expenditur definitio sensus.
45.
A. Recte fortasse existimas. Sed responde obsecro,
utrum omne quod per visum cognoscimus, videamus. E.
Ita credo. A. Credis etiam omne quod videndo
cognoscimus, per visum nos cognoscere? E. Et
hoc credo. A. Cur ergo plerumque fumum solum videndo,
ignem subter latere cognoscimus, quem non
videmus? E. Verum dicis: et jam non puto nos videre
quidquid per visum cognoscimus: possumus
enim, ut docuisti, aliud videndo, aliud cognoscere
quod visus non attigerit. A. Quid? illud quod per visum
sentimus, possumusne non videre? E. Nullo modo. A.
Aliud est ergo sentire, aliud cognoscere. E. Omnino
aliud: nam sentimus fumum, quem videmus; et ex
eo ignem, quem non videmus, subesse cognoscimus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.