PL 32, col. 1058

De quantitate animae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

enim iste, si ab aliquo juvene, quem velamine interposito
non conspiciat, parvos ac leves calamos, laxo
arcu quantum potest jaculatos, viderit non longe ire,
moxque recidere; ac post paululum sagittas jam
ferro graves, pennulis vegetas, nervo intentissimo
emissas, coelum remotissimum petere; fidesque facta
fuerit, pari conatu hominis utrumque esse factum;
crevisse illum tantillo tempore, atque auctum viribus
arbitrari. Quo quid dici potest perversius?
40.
Deinde anima si crescit, vide quam sit inscitum,
incrementa ejus de viribus corporis credere; de
copia doctrinarum non credere; cum illis solum accommodet
nutum, hoc sola possideat. At si crescere
animam putamus, cum additur viribus; minui putanda
est, cum demitur. Demitur autem in senecta,
demitur in labore studiorum; atque his temporibus
doctrinae aggerari atque exstrui solent; neque ullo
modo eodem tempore simul augeri quidquam et minui
potest. Nullum igitur crescentis animae argumentum
est, vires in majori aetate majores. Multa alia
dici possunt; sed si jam tibi satisfactum est, modum
adhibeo, ut ad alia transeamus. E. Mihi vero satis
persuasum est, majores vires non ex eo esse quod
anima creverit: nam, ut alia omittam quae abs te
subtiliter dicta sunt, insania et morbo corporis animam
crescere, cum ipsum corpus minuatur, ne ipse
quidem phreneticus dixerit, cui vires multo ampliores,
quam sano esse solent, nemo nescit. Unde mihi
maxime videtur in nervis esse omne quod miramur,
cum praeter spem vires in quopiam reperiuntur:
quare, oro, aggredere jam illud cui totus intendo:
cur anima, si non tanti spatii magnitudinem habet
quanti corpus est, ubique illius sentit cum tangitur?
CAPUT XXIII.-- Anima tametsi per totum corpus sentit, non idcirco est cum corpore extensa. Quid sensus et quomodo fit visio.
41.
A. Age vero, aggrediamur quod vis, sed multo
te mihi attentiore opus est, quam te fortasse existimas
esse debere. Quare facito ut quam maxime adsis,
ac respondeas mihi, quidnam tibi videatur iste esse
sensus quo anima per corpus utitur: nam ipse jam
nomine proprio sensus dicitur. E. Sensus esse quinque
audire soleo, videndi, audiendi, olfaciendi, gustandi
atque tangendi: plus quid respondeam nescio. A.
Partitio ista vetustissima est, et fere in concionibus
celebrata. Vellem autem definiri mihi abs te, quid sit
ipse sensus, ut eadem definitione omnia illa includerentur,
neque aliud quidquam quod sensus non esset,
in ea intelligeretur: sed si id non potest, nihil urgeo.
Illud enim quod satis est, certe potes meam definitionem
vel refellere vel probare. E. Hoc modo tibi fortasse
non deero, quantum valeo: non enim et hoc
semper est facile. A. Attende ergo: nam sensum puto
esse, non latere animam quod patitur corpus. E. Placet
mihi haec definitio. A. Adesto ergo huic tanquam
tuae, ac tuere illam, dum a me paulisper refellitur. E.
Tuebor sane, si tu adjuveris; sin minime, jam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.