PL 32, col. 1021

De immortalitate animae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Continet hic liber congeriem rationum pro animae immortalitate, necnon intercurrentium difficultatum solutionem.
CAPUT PRIMUM.-- Prima ratio, quod anima sit immortalis, quia subjectum est disciplinae quae semper est.
1.
Si alicubi est disciplina, nec esse nisi in eo quod
vivit potest, et semper est, neque quidquam in quo
quid semper est potest esse non semper; semper vivit
in quo est disciplina. Si nos sumus qui ratiocinamur,
id est animus noster, nec recte ratiocinari sine
disciplina potest, nec sine disciplina esse animus, nisi
in quo disciplina non est, potest; est in hominis animo
disciplina. Est autem alicubi disciplina: nam est,
et quidquid est nusquam esse non potest. Item disciplina
non potest esse, nisi in eo quod vivit. Nihil
enim quod non vivit, aliquid discit; nec esse in eo
quod nihil discit, disciplina potest. Item semper
est disciplina. Nam quod est atque immutabile est,
semper sit necesse est. Esse autem disciplinam, nemo
negat. Et quisquis fatetur fieri non posse, ut ducta
per medium circulum linea non sit omnium, quae non
per medium ducuntur maxima, idque esse alicujus
disciplinae; immutabilem disciplinam esse non negat.
Item nihil in quo quid semper est, potest esse non
semper. Nihil enim quod semper est, patitur sibi
subtrahi aliquando id in quo semper est. Jamvero cum
ratiocinamur, animus id agit. Non enim id agit, nisi
qui intelligit: nec corpus intelligit, nec animus auxiliante
corpore intelligit; quia cum intelligere vult, a
corpore avertitur. Quod enim intelligitur, ejusmodi
est semper; nihilque corporis ejusmodi est semper:
non igitur potest adjuvare animum ad intellectum
nitentem, cui non impedire satis est. Item nemo
sine disciplina recte ratiocinatur. Est enim recta ratiocinatio
a certis ad incertorum indagationem nitens
cogitatio: nihilque certum est in animo quod ignorat.
Omne autem quod scit animus, in sese habet;
nec ullam rem scientia complectitur, nisi quae ad aliquam
pertineat disciplinam. Est enim disciplina
quarumcumque rerum scientia. Semper igitur animus
humanus vivit.
CAPUT II.-- Alia ratio, quia subjectum est rationis quae non mutatur.
2.
Ratio profecto aut animus est, aut in animo.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.