PL 32, col. 1006

De ordine (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

24.
Hic ego cum omnes cernerem studiosissime,
ac pro suis quemque viribus Deum quaerere, sed
ipsum de quo agebamus ordinem non tenere, quo ad
illius ineffabilis majestatis intelligentiam pervenitur:
Oro vos, inquam, si, ut video, multum diligitis ordinem,
ne nos praeposteros et inordinatos esse patiamini.
Quanquam enim occultissima ratio se demonstraturam
polliceatur, nihil praeter divinum ordinem
fieri: tamen si quempiam ludimagistrum audiremus,
conantem docere puerum syllabas, quem prius litteras
nemo docuisset; non dico ridendum tanquam
stultum, sed vinciendum tanquam furiosum putaremus,
non ob aliud, opinor, nisi quod docendi ordinem
non teneret. At multa talia et imperitos, quae a
doctis reprehendantur ac derideantur, et dementes
homines, quae nec stultorum judicium fugiunt, facere
nemo ambigit: et tamen etiam ista omnia quae fatemur
esse perversa, non esse praeter divinum ordinem,
alta quaedam et a multitudinis vel suspicione remotissima
disciplina, se ita studiosis et Deum atque animas
tantum amantibus animis manifestaturam esse
promittit, ut non nobis summae numerorum possint
esse certiores.
CAPUT VIII.-- Traduntur primum adolescentibus praecepta vitae, tum ordo eruditionis.
25.
Haec autem disciplina ipsa Dei lex est, quae
apud eum fixa et inconcussa semper manens, in sapientes
animas quasi transcribitur; ut tanto se sciant
vivere melius, tantoque sublimius, quanto et perfectius
eam contemplantur intelligendo, et vivendo
custodiunt diligentius. Haec igitur disciplina eis qui
illam nosse desiderant, simul geminum ordinem sequi
jubet; cujus una pars vitae, altera eruditionis est.
Adolescentibus ergo studiosis ejus ita vivendum est,
ut a venereis rebus, ab illecebris ventris et gutturis,
ab immodesto corporis cultu et ornatu, ab inanibus
negotiis ludorum, a torpore somni atque pigritiae, ab
aemulatione, obtrectatione, invidentia, ab honorum
potestatumque ambitionibus, ab ipsius etiam laudis
immodica cupiditate se abstineant. Amorem autem
pecuniae totius suae spei certissimum venenum esse
credant. Nihil enerviter faciant, nihil audaciter. In
peccatis autem suorum vel pellant omnino iram, vel
ita frenent, ut sit pulsae similis. Neminem oderint.
Nulla vitia non curare velint. Magnopere observent
cum vindicant, ne nimium sit: cum ignoscunt, ne
parum. Nihil puniant quod non valeat ad melius: nihil
indulgeant quod vertat in pejus. Suos putent omnes,
in quos sibi potestas data fuerit. Ita serviant, ut
eis dominari pudeat: ita dominentur, ut eis servire
delectet. In alienorum autem peccatis molesti non
sint invito. Inimicitias vitent cautissime, ferant aequissime,
finiant citissime. In omni vero contractu atque
conversatione cum hominibus, satis est servare unum
hoc vulgare proverbium: Nemini faciant quod pati
nolunt. Rempublicam nolint administrare, nisi perfecti.
Perfici autem vel intra aetatem senatoriam festinent,
vel certe intra juventutem. Sed quisquis sero
in ista se converterit, non arbitretur nihil sibi esse

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.