PL 32, col. 1000

De ordine (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

praesentia similitudo deficit, qua sententiam meam
video asseri illustrarique debere. Tamen dicam quod
sentio; facies enim tu quod paulo ante fecisti. Non
enim illa commemoratio tenebrarum ad id quod a me
involutum prolatum erat, parum nobis attulit luminis.
Namque omnis vita stultorum, quamvis per eos ipsos
minime constans minimeque ordinata sit, per divinam
tamen providentiam necessario rerum ordine includitur,
et quasi quibusdam locis illa ineffabili et sempiterna
lege dispositis, nullo modo esse sinitur, ubi
esse non debet. Ita fit ut angusto animo ipsam solam
quisque considerans, veluti magna repercussus foeditate
aversetur. Si autem mentis oculos erigens atque
diffundens, simul universa collustret, nihil non ordinatum,
suisque semper veluti sedibus distinctum dispositumque
reperiet.
12.
Quam magna, inquam, quam mira mihi per vos
Deus ille, atque ipse at magis magisque credere adducor,
rerum nescio quis occultus ordo respondet!
Nam ea dicitis quae nec quomodo dicantur non visa,
nec quomodo ea videatis intelligo; ita ea et vera et
alta esse suspicor. Simile autem aliquod in istam sententiam
tu fortasse unum requirebas. At mihi jam occurrunt
innumerabilia, quae me ad consentiendum
prorsus trahunt. Quid enim carnifice tetrius? quid illo
animo truculentius atque dirius? At inter ipsas leges
locum necessarium tenet, et in bene moderatae civitatis
ordinem inseritur; estque suo animo nocens,
ordine autem alieno poena nocentium. Quid sordidius,
quid inanius decoris et turpitudinis plenius meretricibus,
lenonibus, caeterisque hoc genus pestibus dici
potest? Aufer meretrices de rebus humanis, turbaveris
omnia libidinibus: constitue matronarum loco,
labe ac dedecore dehonestaveris. Sic igitur hoc genus
hominum per suos mores impurissimum vita, per ordinis
leges conditione vilissimum. Nonne in corporibus
animantium quaedam membra, si sola attendas,
non possis attendere? Tamen ea naturae ordo, nec
quia necessaria sunt, deesse voluit, nec quia indecora,
eminere permisit. Quae tamen deformia suos locos
tenendo, meliorem locum concessere melioribus.
Quid nobis suavius, quod agro villaeque spectaculum
congruentius fuit pugna illa conflictuque gallinaceorum
gallorum, cujus superiore libro fecimus mentionem [(Cap. 8, n. 25)] .
Quid abjectius tamen deformitate
subjecti vidimus? Et per ipsam tamen ejusdem
certaminis perfectior pulchritudo provenerat.
13.
Talia, credo, sunt omnia; sed oculos quaerunt.
Soloecismos et barbarismos quos vocant, poetae adamaverunt;
quae schemata et metaplasmos mutatis appellare
nominibus, quam manifesta vitia fugere maluerunt.
Detrahe tamen ista carminibus, suavissima
condimenta desiderabimus. Congere multa in unum
locum, totum acre, putidum, rancidum fastidibo.
Transfer in liberam forensemque dictionem, quis
non eam fugere atque in theatra secedere jubebit?
Ordo igitur ea gubernans et moderans, nec apud se

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.