PL 32, col. 979

De ordine (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

negligentiae vero vituperatio multo est quam malitiae
crudelitatisque purgatior. Itaque velut compellitur ratio
tenere non immemor pietatis, aut ista terrena non
posse a divinis administrari, aut neglibi atque contemni
potius quam ita gubernari, ut omnis de Deo sit
mitis atque inculpanda conquestio.
2.
Sed quis tam caecus est mente, ut quidquam in
movendis corporibus rationis quod praeter humanam
dispositionem ac voluntatem est, divinae potentiae moderationique
dare dubitet? nisi forte aut casibus tam
rata subtilique dimensione vel minutissimorum quorumque
animalium membra figurantur; aut quod casu
quis negat, possit nisi ratione factum fateri; aut vero
per universam naturam, quod in singulis quibusque
rebus nihil arte humana satagente ordinatum miramur,
alienare a secretissimo majestatis arbitrio ullis
nugis vanae opinionis audebimus. At enim hoc ipsum
est plenius quaestionum, quod membra pulicis disposita
mire atque distincta sunt, cum interea humana
vita innumerabilium perturbationum inconstantia versetur
et fluctuet. Sed hoc pacto si quis tam minutum
cerneret, ut in vermiculato pavimento nihil ultra
unius tessellae modulum acies ejus valeret ambire,
vituperaret artificem velut ordinationis et compositionis
ignarum; eo quod varietatem lapillorum perturbatam
putaret, a quo illa emblemata in unius pulchritudinis
faciem congruentia simul cerni collustrarique
non possent. Nihil enim aliud minus eruditis
hominibus accidit, qui universam rerum coaptationem
atque concentum imbecilla mente complecti et considerare
non valentes, si quid eos offenderit, quia suae
cogitationi magnum est, magnam putant rebus inhaerere
foeditatem.
3.
Cujus erroris maxima causa est, quod homo sibi
ipse est incognitus. Qui tamen ut se noscat, magna
opus habet consuetudine recedendi a sensibus [(1 Retract.
cap. 3, n. 2)] , et animum in seipsum colligendi
atque in seipso retinendi. Quod ii tantum assequuntur,
qui plagas quasdam opinionum, quas vitae quotidianae
cursus infligit, aut solitudine inurunt, aut liberalibus
medicant disciplinis.
CAPUT II.-- Dedicat hoc opus Zenobio.
Ita enim animus sibi redditus, quae sit pulchritudo
universitatis intelligit; quae profecto ab uno cognominata
est. Idcircoque illam videre non licet animae quae in
multa procedit, sectaturque aviditate pauperiem, quam
nescit sola segregatione multitudinis posse vitari. Multitudinem
autem non hominum dico, sed omnium quae
sensus attingit. Nec mirere quod eo egestatem patitur
magis, quo magis appetit plura complecti. Ut enim

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.