PL 32, col. 978

De ordine (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

capite, inspiciunt, quam quomodo fiat ut et Deus humana
curet, et tanta in humanis rebus perversitas
usquequaque diffusa sit, ut non divinae, sed ne servili
quidem cuipiam procurationi, si ei tanta potestas daretur,
tribuenda esse videatur. Quamobrem illud quasi
necessarium iis quibus talia sunt curae, credendum
dimittitur; aut divinam providentiam non usque in
haec ultima et ima pertendi, aut certe mala omnia
Dei voluntate committi. Utrumque impium, sed magis
posterius. Quanquam enim desertum Deo quidquam
credere, cum imperitissimum, tum etiam periculosissimum
animo sit; tamen in ipsis hominibus
nemo quemquam non potuisse aliquid criminatus est:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.