PL 32, col. 1194

De musica (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne · De magistro (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

consubstantialem et incommutabilem Trinitatem, ex
quo omnia, per quem omnia, in quo omnia duorum Testamentorum
auctoritatem secuti venerantur et colunt
eam credendo, sperando et diligendo. Hi enim non scintillantibus
humanis ratiocinationibus, sed validissimo
et flagrantissimo charitatis igne purgantur. Nos autem
dum negligendos esse non existimamus quos haeretici
rationis et scientiae fallaci pollicitatione decipiunt;
tardius incedimus, consideratione ipsarum viarum,
quam sancti viri qui eas volando non dignantur attendere.
Quod tamen facere non auderemus, nisi multos
pios Ecclesiae catholicae matris optimae filios, qui
puerilibus studiis loquendi ac disserendi facultatem
quantum satis est consecuti essent, eadem refellendorum
haereticorum necessitate fecisse videremus.

velle manifestum est; discere autem quomodo? Ad.
Quo tandem censes, nisi cum interrogamus? Aug.
Etiam tunc nihil aliud quam docere nos velle intelligo.
Nam quaero abs te, utrum ob aliam causam interroges,
nisi ut eum quem interrogas doceas quid velis? Ad.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.