PL 32, col. 1195

De magistro (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Verum dicis. Aug. Vides ergo jam nihil nos locutione,
nisi ut doceamus appetere. Ad. Non plane video: nam
si nihil est aliud loqui quam verba promere, video nos
id facere cum cantamus. Quod cum soli saepe facimus,
nullo praesente qui discat, non puto nos docere aliquid
velle. Aug. At ego puto esse quoddam genus docendi
per commemorationem, magnum sane, quod in nostra
hac sermocinatione res ipsa indicabit. Sed si tu non
arbitraris nos discere cum recordamur, nec docere
illum qui commemorat, non resisto tibi: et duas jam
loquendi causas constituo, aut ut doceamus, aut ut
commemoremus vel alios vel nosmetipsos; quod etiam
dum cantamus, efficimus: an tibi non videtur? Ad.
Non prorsus: nam rarum admodum est, ut ego cantem
commemorandi me gratia, sed tantummodo delectandi. Aug.
Video quid sentias. Sed nonne attendis
id quod te delectat in cantu modulationem quamdam
esse soni; quae quoniam verbis et addi et detrahi potest,
aliud est loqui, aliud est cantare? Nam et tibiis
et cithara cantatur, et aves cantant, et nos interdum
sine verbis musicum aliquid sonamus, qui sonus cantus
dici potest, locutio non potest: an quidquam est
quod contradicas? Ad. Nihil sane.
2.
Aug. Videtur ergo tibi, nisi aut docendi, aut commemorandi
causa non esse institutam locutionem? Ad.
Videretur, nisi me moveret quod dum oramus, utique
loquimur; nec tamen Deum aut doceri aliquid a nobis,
aut commemorari fas est credere. Aug. Nescire
te arbitror non ob aliud nobis praeceptum esse ut in
clausis cubiculis oremus [(Matth. VI, 6)] , quo nomine significantur
mentis penetralia, nisi quod Deus, ut nobis
quod cupimus praestet, commemorari aut doceri nostra
locutione non quaerit. Qui enim loquitur, suae voluntatis
signum foras dat per articulatum sonum: Deus autem
in ipsis rationalis animae secretis, qui homo interior
vocatur, et quaerendus et deprecandus est; haec enim
sua templa esse voluit. An apud Apostolum non legisti, Nescitis quia templum Dei estis, et spiritus Dei habitat
in vobis
[(I Cor. III, 16)]
; et, In interiore homine habitare
Christum? [(Ephes. III, 16, 17)]
. Nec in propheta animadvertisti, Dicite in cordibus vestris, et in cubilibus vestris
compungimini: sacrificate sacrificium justitiae, et sperate
in Domino?
[(Psal. IV, 5, 6.)]
. Ubi putas sacrificium justitiae
sacrificari, nisi in templo mentis, et in cubilibus cordis?
Ubi autem sacrificandum est, ibi et orandum. Quare
non opus est locutione cum oramus, id est sonantibus
verbis, nisi forte, sicut sacerdotes faciunt, significandae
mentis suae causa, non ut Deus, sed ut homines audiant,
et consensione quadam per commemorationem
suspendantur in Deum: an tu aliud existimas? Ad.
Omnino assentior. Aug. Non te ergo movet quod summus
Magister cum orare doceret discipulos, verba quaedam
docuit [(Matth. VI, 9)] ; in quo nihil aliud videtur
fecisse, quam docuisse quomodo in orando loqui oporteret? Ad.
Nihil me omnino istud movet: non enim
verba, sed res ipsas eos verbis docuit, quibus et seipsi
commonefacerent, a quo, et quid esset orandum, cum
in penetralibus, ut dictum est, mentis orarent. Aug.
Recte intelligis: simul enim te credo animadvertere,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.