PL 32, col. 1196

De magistro (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

etiamsi quisquam contendat, quamvis nullum edamus
sonum, tamen quia ipsa verba cogitamus, nos intus
apud animum loqui, sic quoque locutione nihil aliud
agere quam commonere, cum memoria cui verba inhaerent,
ea revolvendo facit venire in mentem res ipsas
quarum signa sunt verba. Ad. Intelligo ac sequor.
CAPUT II.-- Verborum significatus nonnisi verbis ab homine ostenditur.
3.
Aug. Constat ergo inter nos verba signa esse. Ad.
Constat. Aug. Quid? signum, nisi aliquid significet,
potest esse signum? Ad. Non potest. Aug. Quot verba
sunt in hoc versu,
Si nihil ex tanta Superis placet urbe relinqui?
[(Aeneid. lib. 2, v. 659.)]
Ad.
Octo. Aug. Octo ergo signa sunt. Ad. Ita est. Aug.
Credo te hunc versum intelligere. Ad. Satis
arbitror. Aug. Dic mihi quid singula verba significent. Ad.
Video quidem quid significet, si; sed nullum
aliud verbum, quo id exponi possit, invenio. Aug.
Saltem illud invenis, quidquid significatur hoc verbo,
ubinam sit? Ad. Videtur mihi quod, si, dubitationem
significet: jam dubitatio, ubi nisi in animo est? Aug.
Accipio interim; persequere caetera. Ad. Nihil, quid
aliud significat, nisi id quod non est? Aug. Verum fortasse
dicis: sed revocat me ab assentiendo quod superius
concessisti, non esse signum nisi aliquid significet;
quod autem non est, nullo modo esse aliquid potest.
Quare secundum verbum in hoc versu non est signum,
quia non significat aliquid; et falso inter nos constitit,
quod omnia verba signa sint, aut omne signum aliquid
significet. Ad. Nimis quidem urges; sed quando non
habemus quid significemus, omnino stulte verbum aliquod
promimus: tu autem nunc mecum loquendo, credo
quod nullum sonum frustra emittis, sed omnibus
quae ore tuo erumpunt, signum mihi das ut intelligam
aliquid; quapropter non te oportet istas duas syllabas
enuntiare dum loqueris, si per eas non significas quidquam.
Si autem vides necessariam per eas enuntiationem
fieri, nosque doceri vel commoneri cum auribus
insonant, vides etiam profecto quid velim dicere, sed
explicare non possum. Aug. Quid igitur facimus? An
affectionem animi quamdam, cum rem non videt, et
tamen non esse invenit, aut invenisse se putat, hoc
verbo significari dicimus potius, quam rem ipsam quae
nulla est? Ad. Istud ipsum est fortasse quod explicare
moliebar. Aug. Transeamus ergo hinc, quoquo modo
se habet, ne res absurdissima nobis accidat. Ad. Quae
tandem? Aug. Si nihil nos teneat, et moras patiamur. Ad.
Ridiculum hoc quidem est, et tamen nescio quomodo
video posse contingere; imo plane video contigisse.
4.
Aug. Suo loco genus hoc repugnantiae, si Deus siverit,
planius intelligemus: nunc ad illum versum te refer,
et conare, ut potes, caetera ejus verba quid significent
pandere. Ad. Tertia praepositio est, ex, pro qua, de,
possumus, ut arbitror, dicere. Aug. Non id quaero, ut
pro una voce notissima aliam vocem aeque notissimam,
quae idem significet dicas; si tamen idem significat:
sed interim concedamus ita esse. Certe si poeta iste
non, ex tanta urbe, sed, de tanta, dixisset, quaereremque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.