PL 32, col. 1203

De magistro (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Virtus, et non illud quod his duabus syllabis significatur,
in illo fuisse arbitraremur. Ad. Intelligo ac sequor. Aug.
Quid? illud nonne intelligis etiam nihil
interesse utrum quisque dicat, Virtus appellatur, an,
Virtus nominatur? Ad. Manifestum est. Aug. Ergo ita
manifestum est, nihil interesse utrum quis dicat, Est
appellatur, an, Est nominatur quod in illo erat. Ad.
Video et hic nihil distare. Aug. Jamne etiam vides
quid velim ostendere? Ad. Nondum sane. Aug. Itane
tu non vides nomen esse id quo res aliqua nominatur? Ad.
Hoc plane nihil certius video. Aug. Vides
ergo, Est nomen esse, siquidem illud quod erat in illo,
Est nominatur. Ad. Negare non possum. Aug. At si
ex te quaererem quae sit pars orationis, Est; non opinor
nomen, sed verbum esse diceres, cum id ratio
etiam nomen esse docuerit. Ad. Ita est prorsus ut dicis. Aug.
Num adhuc dubitas alias quoque partes orationis
eodem modo, quo demonstravimus, nomina
esse? Ad. Non dubito, quandoquidem fateor ea significare
aliquid Si autem res ipsae quas significant, quid
singulae appellentur, id est nominentur, interroges;
respondere non possum, nisi eas ipsas partes orationis,
quas nomina non vocamus, sed, ut cerno, vocare
convincimur.
15.
Aug. Nihilne te movet, ne quis existat qui nostram
istam rationem labefactet dicendo, Apostolo
non verborum, sed rerum auctoritatem esse tribuendam;
quamobrem fundamentum persuasionis hujus
non tam esse firmum quam putamus: fieri enim
posse ut Paulus, quanquam vixerit praeceperitque rectissime,
minus tamen recte locutus sit, cum ait, Est in illo erat;
praesertim cum se ipse imperitum
sermone fateatur? [(II Cor. XI, 6.)] quo tandem modo
istum refellendum arbitraris? Ad. Nihil habeo quod
contradicam, et te oro ut aliquem de illis reperias,
quibus verborum notitia summa conceditur, cujus auctoritate
potius id quod cupis efficias. Aug. Minus
enim tibi videtur idonea, remotis auctoritatibus, ipsa
ratio, qua demonstratur omnibus partibus orationis significari
aliquid, et ex eo appellari; si autem appellari,
et nominari; si nominari, nomine utique nominari:
quod in diversis linguis facillime judicatur. Quis enim
non videat, si quaeras quid Graeci nominent quod nos
nominamus, Quis, responderi, τίς· quid Graeci nominent
quod nos nominamus, Volo, responderi, θέλω·
quid Graeci nominent quod nos nominamus, Bene,
responderi, καλῶς· quid Graeci nominent quod nos
nominamus, Scriptum, responderi, τὸ γεγραμμένον·
quid Graeci nominent quod nos nominamus, Et, responderi, καὶ·
quid Graeci nominent quod nos nominamus,
Ab, responderi, ἀπὸ· quid Graeci nominent
quod nos nominamus, Heu, responderi, οἴ· atque in his
omnibus partibus orationis, quas nunc enumeravi, recte
loqui eum qui sic interroget: quod, nisi nomina essent,
fieri non posset? Hac ergo ratione Paulum apostolum
recte locutum esse, cum remotis omnium eloquentium
auctoritatibus obtinere possimus; quid opus est
quaerere cujus persona sententia nostra fulciatur?

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.