PL 32, col. 1204

De magistro (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

16.
Sed ne quis tardior aut impudentior nondum
cedat, asseratque, nisi illis auctoribus, quibus verborum
leges consensu omnium tribuuntur, nullo modo
esse cessurum; quid in latina lingua excellentius Cicerone
inveniri potest? At hic in suis nobilissimis
orationibus quas Verrinas vocant, Coram, praepositionem,
sive illo loco adverbium sit, nomen appellavit.
Verumtamen quia fieri potest ut ego illum locum minus
bene intelligam, exponaturque alias aliter, vel a
me vel ab alio; est ad quod responderi posse nihil
puto. Tradunt enim nobilissimi disputationum magistri,
nomine et verbo plenam constare sententiam,
quae affirmari negarique possit: quod genus idem
Tullius quodam loco pronuntiatum vocat: et cum
verbi tertia persona est, nominativum cum ea casum
nominis aiunt esse oportere; et recte aiunt: quod
mecum si consideres, velut cum dicimus, Homo sedet,
Equus currit, agnoscis, ut opinor, duo esse pronuntiata. Ad.
Agnosco. Aug. Cernis in singulis singula
esse nomina, in uno homo, in altero equus; et verba
singula, in uno sedet, in altero currit? Ad. Cerno. Aug.
Ergo si dicerem, sedet tantum, aut currit tantum,
recte a me quaereres, quis vel quid; ut responderem,
Homo, vel equus, vel animal, vel quodlibet
aliud, quo possit nomen redditum verbo implere pronuntiatum,
id est illam sententiam quae affirmari et
negari potest. Ad. Intelligo. Aug. Attende caetera, et
finge nos videre aliquid longius, et incertum habere
utrum animal sit an saxum, vel quid aliud, meque
tibi dicere, Quia homo est, animal est; nonne temere
dicerem? Ad. Temere omnino: sed non temere plane
diceres, Si homo est, animal est. Aug. Recte dicis.
Itaque in locutione tua placet mihi, Si; placet et tibi:
utrique autem nostrum in mea displicet, Quia. Ad.
Assentior. Aug. Vide jam utrum istae duae sententiae
plena pronuntiata sint: Placet si, displicet, quia. Ad.
Plena omnino. Aug. Age, nunc dic mihi quae ibi
sint verba, quae nomina. Ad. Verba ibi video esse,
placet, et, displicet: nomina vero quid aliud quam,
si, et, quia? Aug. Has ergo duas conjunctiones etiam
nomina esse satis probatum est. Ad. Prorsus satis. Aug.
Potesne ipse per te in aliis partibus orationis hoc
idem ad eamdem regulam docere? Ad. Possum.
CAPUT VI.-- Signa sui significativa.
17.
Aug. Transeamus ergo hinc, et jam dic mihi
utrum sicut omnia verba nomina, et omnia nomina
verba esse comperimus, ita tibi et omnia nomina
vocabula, et omnia vocabula nomina esse videantur. Ad.
Plane inter haec quid distet praeter diversum syllabarum
sonum non video. Aug. Nec ego interim resisto,
quanquam non desint qui etiam significatione
ista discernunt, quorum sententiam modo considerare
non opus est. Sed certe animadvertis ad ea jam signa
nos pervenisse, quae se invicem significent, nulla
praeter sonum distantia, et quae seipsa significent cum
caeteris omnibus partibus orationis. Ad. Non intelligo. Aug.
Non ergo intelligis et nomen vocabulo et vocabulum
nomine significari; et ita ut praeter sonum litterarum
nihil intersit, quantum ad generale nomen

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.