PL 32, col. 1211

De magistro (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

verba. Sed cupio audire quid forte contradicendum
putes.
27.
Ad. Assentior quidem meliorem quam verba
esse doctrinam; sed utrum adversus istam regulam
qua dicitur, Omne quod propter aliud est, inferius
esse quam id propter quod est, nihil sit quod objici
possit, ignoro. Aug. Alias hoc opportunius diligentiusque
tractabimus: nunc illud quod concedis, satis
est ad id quod conficere studeo. Das enim cognitionem
rerum quam signa rerum esse chariorem. Quamobrem
cognitio rerum quae significantur, cognitioni
signorum anteferenda est: an tibi non videtur? Ad.
Num ego cognitionem rerum cognitione signorum, ac
non signis ipsis praestantiorem esse concessi? quare
vereor ut hic tibi assentiar. Quid si enim ut coenum
nomen melius est ea re quam significat; ita et hujus
nominis cognitio cognitioni quoque illius rei est anteponenda,
quamvis ea cognitione sit ipsum nomen inferius?
Quatuor quippe sunt: nomen, et res, cognitio
nominis, et cognitio rei. Sicut ergo primum secundo,
cur non et tertium quarto antecellat? Sed ut non antecellat,
num etiam subjiciendum est?
28.
Aug. Mire omnino te video et tenuisse quid
concesseris, et explicasse quid senseris. Sed, ut opinor,
intelligis, hoc trisyllabum nomen, quod sonat
cum dicimus, Vitium, melius esse quam id quod
significat; cum ipsius cognitio nominis multo sit
inferior cognitione vitiorum. Licet itaque constituas
etiam ista quatuor atque consideres, nomen
et rem, cognitionem nominis et cognitionem rei; primum
secundo jure praeponimus. Hoc enim positum
nomen in carmine, cum ait Persius, Sed stupet hic
vitio [(Satyra 3, v. 32)]
, non modo nihil vitii fecit in
versu, sed nonnihil etiam ornatus dedit: cum tamen
res ipsa quae significatur hoc nomine, in quocumque
inest, cogat esse vitiosum. At non ita et tertium
quarto, sed quartum tertio videmus excellere. Hujus
enim cognitio nominis vilis est prae cognitione vitiorum. Ad.
Etiamne cum ista cognitio miseriores facit,
censes esse praeferendam? Nam idem Persius omnibus
poenis, quas tyrannorum vel crudelitas excogitavit
vel cupiditas pendit, hanc unam anteponit, qua
cruciantur homines qui vitia quae vitare non possunt,
coguntur agnoscere. Aug. Potes hoc modo cognitioni
hujus nominis ipsam quoque virtutum cognitionem
negare praeferendam: quia virtutem videre nec tenere,
supplicium est: quo idem ille satyricus tyranni ut
puniantur optavit [(Ibid., v. 35-38)] . Ad. Deus hanc
avertat amentiam: jam enim intelligo non ipsas cognitiones,
quibus animum imbuit optima omnium
disciplina, esse culpandas; sed eos omnium miserrimos
judicandos, sicut et Persium judicasse arbitror,
qui tali morbo affecti sunt, cui nec tanta medicina
subveniat. Aug. Bene intelligis: sed quoquo modo se
habeat Persiana sententia, quid ad nos? Non enim horum
auctoritati subjecti sumus in talibus rebus. Deinde
si qua cognitio cognitioni praeferenda sit, non hic facile
est explicare. Satis habeo quod effectum est,
cognitionem erum quae significantur, etsi non cognitione

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.