PL 32, col. 1212

De magistro (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

signorum, ipsis tamen signis esse potiorem.
Quare jam illud magis magisque discutiamus, quale
sit genus rerum quas sine signis monstrari posse dicebamus
per seipsas, ut loqui, ambulare, sedere, jacere,
atque hujusmodi caetera. Ad. Jam recolo quid dicas.
CAPUT X.-- An quaedam doceri sine signis queant. Res non discuntur per ipsa verba.
29.
Aug. Omniane tibi videntur, quae interrogati
mox agere possumus, sine signo posse monstrari? an
aliquid excipis? Ad. Ego vero etiam atque etiam genus
hoc totum considerans, nihil adhuc invenio quod
sine signo valeat doceri, nisi forte locutionem, et si
forte idipsum quispiam quaerat, quid sit docere. Video
enim eum, quidquid post ejus interrogationem fecero
ut discat, ab ea ipsa re non discere quam sibi demonstrari
cupit: nam si me cessantem, ut dictum est,
vel aliud agentem roget quispiam quid sit ambulare,
et ego statim ambulando, eum quod rogavit sine signo
coner docere; unde cavebo ne id tantum putet esse
ambulare, quantum ego ambulavero? quod si putaverit,
decipletur: quisquis enim plus minusve quam
ego ambulaverit, hunc ille ambulasse non arbitrabitur.
Et quod de hoc uno verbo dixi, transit in omnia
quae sine signo monstrari posse consenseram, praeter
duo illa quae excopimus.
30.
Aug. Accipio quidem istud: sed nonne tibi videtur
aliud esse loqui, aliud docere? Ad. Videtur sane:
nam si esset idem, non doceret quisquam nisi loquens;
cum vero et aliis signis, praeter verba, multa doceamus,
quis de ista differentia dubitaverit? Aug. Quid?
docere et significare, nihilne interest? an aliquid differunt? Ad.
Idem puto esse. Aug. Nonne recte dicit,
qui dicit ideo nos significare ut doceamus? Ad. Recte
prorsus. Aug. Quid, si dicat alius ideo nos docere ut
significemus? nonne facile superiore sententia refelletur? Ad.
Ita est. Aug. Si ergo significamus ut doceamus,
non docemus ut significemus; aliud est docere,
aliud significare. Ad. Verum dicis, nec recte
idem esse utrumque respondi. Aug. Nunc illud responde,
utrum qui docet quid sit docere, significando id
agat, an aliter. Ad. Non video quomodo aliter possit. Aug.
Falsum est igitur quod paulo ante dixisti, doceri
rem posse sine signis, cum quaeritur quid sit ipsum
docere; quando ne hoc quidem videmus sine significatione
agi posse, cum aliud esse significare, aliud
docere concesseris. Si enim diversa sunt, sicut apparet,
neque hoc nisi per illud ostenditur, non per se
utique ostenditur, sicut tibi visum erat. Quamobrem
nihil adhuc inventum est, quod monstrari per seipsum
queat praeter locutionem, quae inter alia se quoque significat:
quae tamen cum etiam ipsa signum sit,
nondum prorsus exstat quod sine signis doceri posse
videatur. Ad. Nihil habeo cur non assentiar.
31.
Aug. Confectum est igitur et nihil sine signis
doceri, et cognitionem ipsam signis quibus cognoscimus,
chariorem nobis esse oportere: quamvis non
omnia quae significantur possint signis suis esse potiora. Ad.
Ita videtur. Aug. Quanto tandem circuitu
res tanrilla peracta sit, meministine, quaeso? Nam ex

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.