PL 32, col. 1218

De magistro (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

nescit, et qui se falsa novit audisse, et qui posset interrogatus
eadem respondere quae dicta sunt, nihil
verbis meis didicisse convincitur.
CAPUT XIII.-- Verborum vi ne quidem animus loquentis aperitur.
41.
Quamobrem in iis etiam quae mente cernuntur,
frustra cernentis loquelas audit quisquis ea cernere
non potest, nisi quia talia quamdiu ignorantur utile
est credere: quisquis autem cernere potest, intus est
discipulus veritatis, foris judex loquentis, vel potius
ipsius locutionis. Nam plerumque scit illa quae dicta
sunt, eo ipso nesciente quae dixit; veluti si quisquam
Epicureis credens et mortalem animam putans, eas
rationes quae de immortalitate ejus a prudentioribus
tractatae sunt, eloquatur, illo audiente qui spiritualia
contueri potest; judicat iste eum vera dicere: at ille
qui dicit, utrum vera dicat ignorat, imo etiam falsissima
existimat: num igitur putandus est ea docere
quae nescit? Atqui iisdem verbis utitur, quibus uti
etiam sciens posset.
42.
Quare jam ne hoc quidem relinquitur verbis, ut
his saltem loquentis animus indicetur; si quidem incertum
est utrum ea quae loquitur, sciat. Adde mentientes
atque fallentes, per quos facile intelligas non
modo non aperiri, verum etiam occultari animum verbis.
Nam nullo modo ambigo id conari verba veracium,
et quodammodo profiteri, ut animus loquentis
appareat; quod obtinerent omnibus concedentibus, si
loqui mentientibus non liceret. Quanquam saepe experti
fuerimus, et in nobis et in aliis, non earum rerum
quae cogitantur, verba proferri: quod duobus
modis posse accidere video, cum aut sermo memoriae
mandatus et saepe decursus, alia cogitandis ore funditur;
quod nobis cum hymnum canimus saepe contingit:
aut cum alia pro aliis verba praeter voluntatem
nostram linguae ipsius errore prosiliunt; nam hic
quoque non earum rerum signa quas in animo habemus,
audiuntur. Nam mentientes quidem cogitant
etiam de iis rebus quas loquuntur, ut tametsi nesciamus
an verum dicant, sciamus tamen eos in animo
habere quod dicunt, si non eis aliquid duorum quae
dixi accidat: quae si quis et interdum accidere contendit,
et cum accidit apparere, quanquam saepe occultum
est, et saepe me fefellit audientem, non resisto.
43.
Sed his accidit aliud genus, sane late patens,
et semen innumerabilium dissensionum atque certaminum:
cum ille qui loquitur, eadem quidem significat
quae cogitat, sed plerumque tantum sibi et aliis
quibusdam; ei vero cui loquitur et item aliis nonnullis,
non idem significat. Dixerit enim aliquis audientibus
nobis, ab aliquibus belluis hominem virtute
superari; nos illico ferre non possumus, et hanc tam
falsam pestiferamque sententiam magna intentione
refellimus: cum ille fortasse virtutem, vires corporis
vocet, et hoc nomine id quod cogitavit enuntiet, nec
mentiatur, nec erret in rebus, nec aliud aliquid volvens
animo, mandata memoriae verba contexit, nec
linguae lapsu aliud quam volvebat sonet; sed tantummodo
rem quam cogitat, alio quam nos nomine appellat:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.