PL 32, col. 1219

De magistro (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

de qua illi statim assentiremur, si ejus cogitationem
possemus inspicere, quam verbis jam prolatis
explicataque sententia sua, nondum nobis pandere
valuit. Huic errori definitionem mederi posse dicunt,
ut in hac quaestione si definiret quid sit virtus; eluceret,
aiunt, non de re, sed de verbo esse controversiam:
quod ut concedam ita esse, quotusquisque
bonus definitor inveniri potest? et tamen adversus
disciplinam definiendi multa disputata sunt; quae neque
hoc loco tractare opportunum est, nec usquequaque
a me probantur.
44.
Omitto quod multa non bene audimus, et quasi
de auditis diu multumque contendimus; velut tu nuper
verbo quodam punico, cum ego misericordiam
dixissem, pietatem significari te audisse dicebas ab
eis quibus haec lingua magis nota esset: ego autem
resistens, quid acceperis tibi omnino excidisse asserebam;
visus enim mihi eras non pietatem dixisse,
sed fidem, cum et conjunctissimus mihi assideres,
et nullo modo haec duo nomina similitudine soni aurem
decipiant. Diu te tamen arbitratus sum nescire
quid tibi dictum sit, cum ego nescirem quid dixeris:
nam si te bene audissem, nequaquam mihi videretur
absurdum pietatem et misericordiam uno vocabulo
punice vocari. Haec plerumque accidunt; sed ea, ut
dixi, omittamus, ne calumniam verbis de audientis
negligentia, vel etiam de surditate hominum videar
commovere: illa magis angunt quae superius enumeravi,
ubi verbis liquidissime aure perceptis et latinis
non valemus, cum ejusdem linguae simus, loquentium
cogitata cognoscere.
45.
Sed ecce jam remitto et concedo, cum verba
ejus auditu cui nota sunt, accepta fuerint, posse
illi esse notum de iis rebus quas significant, loquentem
cogitavisse: num ideo etiam quod nunc quaeritur,
utrum vera dixerit, discit?
CAPUT XIV.-- Christus intus docet, homo verbis foris admonet.
Num hoc magistri profitentur, ut cogitata eorum,
ac non ipsae disciplinae quas loquendo se tradere putant,
percipiantur atque teneantur? Nam quis tam
stulte curiosus est, qui filium suum mittat in scholam,
ut quid magister cogitet discat? At istas omnes
disciplinas quas se docere profitentur, ipsiusque virtutis
atque sapientiae, cum verbis explicaverint; tum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.