PL 32, col. 1228
De libero arbitrio (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
amittere, et ob hoc amare non debent. De vita enim
fortasse cuipiam sit dubium, utrum animae nullo pacto
a uferatur, dum hoc corpus interimitur: sed si auferri
potest, contemnenda est; si non potest, nihil
metuendum. De pudicitia vero quis dubitaverit, quin
ea sit in ipso animo constituta, quandoquidem virtus
est? unde a violento stupratore eripi nec ipsa potest.
Quidquid igitur erepturus erat ille qui occiditur, id
totum in potestate nostra non est: quare quemadmodum
nostrum appellandum sit, non intelligo. Quapropter
legem quidem non reprehendo, quae tales
permittit interfici; sed quo pacto istos defendam qui
interficiunt, non invenio.
13.
A. Multo minus ego invenire possum, eur
hominibus defensionem quaeras, quos reos nulla lex
tenet. E. Nulla fortasse, sed earum legum quae apparent,
et ab hominibus leguntur: nam nescio utrum non
aliqua vehementiore ac secretissima lege teneantur,
si nihil rerum est quod non administret divina providentia.
Quomodo enim apud eam sunt isti peccato
liberi, qui pro iis rebus quas contemni oportet, humana
caede polluti sunt? Videtur ergo mihi et legem
istam, quae populo regendo scribitur, recte ista permittere,
et divinam providentiam vindicare. Ea enim
vindicanda sibi haec lex populi assumit, quae satis sint
conciliandae paci hominibus imperitis, et quanta possunt
per hominem regi. Illae vero culpae alias poenas
aptas habent, a quibus sola mihi videtur posse liberare
sapientia. A. Laudo et probo istam, quamvis
inchoatam minusque perfectam, tamen fidentem et
sublimia quaedam petentem distinctionem tuam. Videtur
enim tibi lex ista, quae regendis civitatibus
fertur, multa concedere atque impunita relinquere,
quae per divinam tamen providentiam vindicantur; et
recte. Neque enim quia non omnia facit, ideo quae
facit improbanda sunt.
CAPUT VI.-- Lex aeterna moderatrix humanarum. Aeternae legis notio.
14.
Sed dispiciamus diligenter; si placet, quo usque
per legem istam quae populos in hac vita cohibet, malefacta
ulciscenda sint: deinde quid restet, quod per
divinam providentiam inevitabilius secretoque puniatur. E.
Cupio, si modo perveniri possit ad tantae rei
terminos: nam hoc ego infinitum puto. A. Imo adesto
animo, et rationis vias pietate fretus ingredere.
Nihil est enim tam arduum atque difficile, quod non
Deo adjuvante planissimum atque expeditissimum
fiat. In ipsum itaque suspensi atque ab eo auxilium
deprecantes, quod instituimus, quaeramus. Et prius
responde mihi, utrum ista lex quae litteris promulgatur,
hominibus hanc vitam viventibus opituletur. E.
Manifestum est: nam ex his hominibus utique populi
civitatesque consistunt. A. Quid? ipsi homines et populi,
ejusdemne generis rerum sunt, ut interire mutarive
non possint, aeternique omnino sint? an vero
mutabiles temporibusque subjecti sunt? E. Mutabile