PL 32, col. 1458

De vita eremitica (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne

omni quod inebriare potest, abstinere utilissimum
est. Panem nitidum et cibos delicatos, quasi impudicitiae
venenum evitet. Sic necessitati consulat, ut et
famem repellat, et appetitum non satiet. Itaque quae
ad perfectiorem abstinentiam progredi non valent,
libra panis et hemina lautioris potus contentae sint:
sive bis comedant, sive semel. Unum habeant de oleribus
vel leguminibus pulmentum, vel certe de farinaceis.
Cui modicum olei, vel butyri vel lactis injiciens,
hoc condimento fastidium repellat. Et hoc ei,
si ea die coenatura est, sufficiat. Ad coenam vero parum
lactis sibi vel piscis modicum, vel aliquid hujusmodi
si praesto fuerit, apponat. Uno genere cibi
contenta cum pomis et herbis crudis, si quas habuerit,
haec ipsa si semel comederit in die, praelibato pulmento
possunt apponi. In vigiliis sanctorum tamen et
Quatuor Temporum jejuniis, omnium etiam feriarum
quarta et sexta, extra Quinquagesimam in cibo quadragesimali
jejunet. In Quadragesima voro unum quotidie
ei sufficiat pulmentum. Et nisi infirmitas impediat,
feria sexta in pane et aqua jejunet. Ab Exaltatione
sanctae Crucis usque ad Quadragesimam semel in die
hora nona reficiat. In Quadragesima, dicta vespera,
jejunium solvat. A Pascha usque ad Pentecosten ad
sextam prandeat, et ad prandium silentium teneat:
quod etiam tota aestate faciet, praeter ferias quarta et
sexta, et solemnibus jejuniis. Diebus autem quibus jejunat,
liceat ei in aestate pro somno meridiano et inter
matutinas et primam modicum quietis indulgere corpusculo.
CAPUT XX.-- De vestimentis et calceamentis.
Porro talia ei vestimenta sufficiant quae frigus repellant.
Grossioribus pelliciis utatur, et pellibus propter
hiemem; propter aestatem autem unam habeat
tunicam: utroque vero tempore duas de stupacio camisias
vel staminas. Velamen capitis non sit de panno
subtili vel pretioso, sed mediocri nigro: ne videatur
colore vario affectare decorem. Calceamenta, pedilles,
caligas, quantum satis fuerit habeat. Et paupertatis
suae custos sollicite consideret, ut etiam aliquantulum
minus habeat quam indulgere sibi possit justa necessitas.
Haec, soror charissima, de exterioris hominis
conversatione non pro antiquitatis fervore, sed pro
hujus nostri temporis spatio te compellente conscripsi,
infirmis temperatum quemdam modum vivendi proponens,
fortioribus ad perfectiora progrediendi libertatem
relinquens.
CAPUT XXI.-- Solitudo est hominum consortio praeferenda propter conservationem virginitatis.
Sed jam nunc audiat et intelligat verba mea, quaecumque
abrenuntians mundo vitam hanc solitariam
elegerit, abscondi desiderans, non videri, et quasi
mortua saeculo in spelunca Christo consepeliri. Primum
tibi solitudinem hominum debeas praeferre consortio,
diligenter attende. Virgo, inquit Apostolus, cogitat quae sunt Dei, quomodo placeat Deo, ut sit sancta
corpore ac spiritu
[(I Cor. VII, 34)]
. Voluntarium hoc
sacrificium est, oblatio spontanea, ad quam non lex
impellit. Sed necessitas cogit, non urget praeceptum.
Unde Dominus in Evangelio: Qui potest capere, capiat [(Matth. XIX, 12)]
.
Quis potest? Ille certe cui Dominus
hanc inspiraverit voluntatem et praestiterit
facultatem. Primum igitur ut virgo, bonum propositum
tuum ipsi qui inspiravit cum summa devotione cordis
commenda, intentissima oratione deposcens, ut quod
impossibile est per meritum, facile sentiat per gratiam.
Cogita semper, quam pretiosum thesaurum in
quam fragili vasculo portes, et quam mercedem, quam
gloriam, quam coronam virginitas servata ministret.
Quam insuper poenam, quam confusionem, quam
damnationem importet amissa, indesinenter animo
revolve. Quid hoc pretiosius thesauro? quo coelum
emitur, quo angelus delectatur, cujus ipse Christus
cupidus est, quo illicitur ad amandum, et ad praestandum
provocatur, quid? audeo dicere, seipsum et omnia
sua. Itaque nardus virginitatis tuae etiam in coelestibus
dans odorem suum, facit ut concupiscat rex decorem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.