PL 32, col. 1461
De vita eremitica (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne
personarum volunt carere consortio; cumque, quod
dictu nefas est, eodem lectulo cubantes inter amplexus
et oscula de sua castitate se dicunt esse securos,
quos frigescente corpore ad coelos tepescentia
membra deficiant. Infelices isti et prae cunctis mortalibus
miseri, quibus cum desit sceleris perpetrandi
facultas, adhuc manet in ipsa foeditate facultas.
Non quiescit turpe desiderium, quamvis ei
frigiditas neget effectum. Videat tamen utrum verum
dicat, aut mentiatur iniquitas sibi, et dum nititur velare
unum, duplex in se prodat flagitium: cum et
fere decrepitos nocturnum aliquando plasma deludat,
et emortuam senectutem intestinum hoc malum saepius
inquietet.
CAPUT XXIX.-- Virgo semper pavida se ipsa muniat verbi Dei meditatione.
Te, soror, nunquam volo esse securam; sed timere,
semperque tuam fragilitatem habere suspectam,
ad instar pavidae columbae frequentare rivos aquarum,
et quasi in speculo accipitris cernere supervolantis
effigiem, et cavere. Rivi aquarum sententiae
sunt Scripturarum, quae de limpidissimo sapientiae
fonte profluentes diabolicarum suggestionum produnt
imaginem et sensum, quo caveantur, et eludant.
Nihil enim magis cogitationes excludit inutiles vel
compescit lascivias, quam meditatio verbi Dei, quod
sic ad animum suum virgo debet assuescere, ut aliud
nolens, non possit aliud meditari. Cogitanti de Scripturis
somnus obrepat. Evigilanti primum aliquid de
Scripturis occurrat. Dormientis somnia memoria aliqua
de Scripturis sententia condiat.
CAPUT XXX.-- Contra eos qui rigorem abstinentiae non amplectuntur, ne corporis languorem incurrant.
Sed quidam a salutaribus exercitiis retrahuntur timore,
ne videlicet propter nimiam abstinentiam vel
vigilias immoderatas incidant in languorem, et ita efficiantur
aliis oneri, sibi autem dolori: haec excusatio
nostra in peccatis nostris. Quam pauci sunt hodie
quos talis fervor ignivit! Omnes sapientes sumus,
omnes providi, omnes discreti: procul oderamus bellum,
et sic morbum corporis antequam sentiatur, formidamus;
ut languorem animae quem praesentem sentimus,
territi negligamus, quasi tolerabilius sit flammam
libidinis, quam ventris tolerare rugitum; aut
multo melius sit continuo languore carnis vitare lasciviam,
quam sanum et incolumem in ejus redigi
servitutem. Quid enim interest utrum abstinentia, an
languore caro superbiens comprimatur, castitas conservetur?
Sed remissio, inquit, cavenda est, ne forte
occasione infirmitatis incurramus illecebras voluptatis.
Certe si languet, si aegrotat, si torquentur viscera, si
arescit stomachus, quaelibet deliciae oneri magis erunt
quam delectationi.
CAPUT XXXI.-- De adolescente resipiscente et Christum hora mortis vidente.
Vidi hominem, qui cum poenitentia sua, vi consuetudinis
oppressus, continere non posset; tandem in
se reversus supra modum erubuit: et mox concaluit
cor ejus intra eum, et in meditatione ejus exarsit
ignis. Deinde salubriter irascens sibi, invectione gravissima
irruit in se ipsum, et bellum indicens corpori,
etiam ei quae necessaria videbantur, ademit. Successit
gravitas levitati, loquacitati silentium. Nemo eum
postea vidit jocantem, ridentem nemo conspexit, nemo
ex ore ejus otiosum sermonem audivit. Temporales
consolationes, et quidquid carni suave putabatur, ita
contempsit et exhorruit, ut nullam sibi requiem, nullam
in cibo vel potu consolationem indulgere ei pateretur.
Cogitationum suarum ita sollicitus et scrupulosus
erat, ut in hoc solo nimius videretur. Ita demisso
vultu oculisque dejectis stabat, sedebat, ut timens
et tremens divinis tribunalibus videretur assistere.
Talibus armis gloriosum retulit de tyranno triumphum.
Nam gravissimum stomachi incurrens incommodum
post diuturnum languorem, cum jam
dormitionis ejus hora instaret; Sine, inquit, ecce Jesus
venit.
CAPUT XXXII.-- Vera discretio, carni animam praeponere.