PL 32, col. 1460

De vita eremitica (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne

Agnem beatissimam a qua aurum, argentum,
vestes pretiosissimae, lapides pretiosi et tota saecularis
gloriae pompa quasi quaedam stercora sunt reputata.
Vocata ad tribunal non abfuit; blandiebatur judex,
contempsit; minabatur, irrisit, magis metuens
ne parceret quam ne puniret: foedumque lupanar
vertit in oratorium: quod cum virgine ingrediens angelus
lucem infudit tenebris, et insectatorem pudicitiae
morte multabat. Si igitur et tu oraveris, et contra
libidinis incentorem lacrymarum tuarum arma levaveris,
non certe angelus tuo casto deerit cubiculo,
qui prostibulo non defuit. Merito beatam Agnem ignis
iste materialis nequivit adurere, cui carnis flamma
tepuerat, quam ignis succenderat charitatis. Quotiescumque
nequam spiritus illicita quaeque suggesserit,
vehementior incubuerit aestus; illum qui scrutatur
corda et renes, scito esse praesentem, et sub ejus oculos
esse quidquid agis vel cogitas. Habe proinde reverentiam
Domino, quem tibi assistere, non dubites,
et depraedatori responde: Angelum habeo amatorem,
qui nimio zelo custodit corpus meum. Adjuvet conatum
tuum in tali necessitate discreta abstinentia. Quia
ubi multa carnis afflictio, aut nulla, aut parva aliqua
potest esse delectatio.
CAPUT XXVI.-- Castitas in juvenili aetate sine magna cordis et corporis attritione non stat integra.
Nemo se palpet, nemo blandiatur sibi, nemo se fallat.
Nunquam ab adolescentibus sine magna cordis
contritione et carnis afflictione castitas conquiritur,
vel servatur, quae plerumque aegris vel senibus periclitatur.
Nam licet continentia donum Dei sit, et nemo
possit esse continens, nisi Deus det, nec ullis nostris
meritis donum hoc, sed ejus gratuitae sit gratiae ascribendum;
illos tamen tanto dono indignos judicat, qui
aliquid laboris pro eo subire detrectant, volentes inter
delicias casti esse, inter epulas continentes; inter
pueros et puellas conversari, et non tentari; in comessationibus
et ebrietatibus foedis distendi humoribus,
et non coinquinari; ligare visum suum cum flammis,
et non exuri. Difficile hoc utrum aut impossibile,
tu videris.
CAPUT XXVII.-- De monacho stimulum carnis duris macerationibus vix comprimente, non penitus exstinguente.
Novi ego monachum, qui cum initio suae conversionis,
tam naturalibus incentivis, tam violentia vitiosae
consuetudinis, tam suggestione callidi hostis
tentaretur, ut pudicitiam suam periclitari timeret,
erexit se contra se, et adversus suam carnem suavissimum
concipiens odium nihil magis quam quod ad
eam affectaret, expeteret. Itaque inedia macerabat
corpus, et quae ei de se debebantur subtrahens, etiam
motus ejus simplices comprimebat. Sed cum iterum
nimia debilitas sibi plus indulgere compelleret, ecce
caro rursus caput erigens acquisitam, ut putabatur,
infestabat quietem; plerisque se frigidis aquis injiciens,
tremens aliquandiu psallebat et orabat. Saepe
etiam illicitos sentiens motus urticis fricabat corpus,
et nudae carni aperiens incendium incendio superabat.
Et cum haec omnia non sufficerent, nihilominus eum
spiritus fornicationis urgeret; tunc quod solum superfuit,
prostratus ante pedes Jesu orat, plorat, suspirat,
rogat, adjurat, obtestatur, ut aut occidat, vel
sanet; clamat crebro, Non abibo, non quiesco, nec te
dimittam nisi benedixeris mihi: praestatur ad horam
refrigerium, sed negatur securitas. Quiescentibus enim
paululum carnis stimulis affectiones illicitae pectus invadunt.
Deus meus! quas cruces, quae tormenta tunc
pertulit miser ille, donec tanta infusa est ei dilectio
castitatis, ut omnes quae sentiri possunt, vel cogitari,
quasvis injiceret voluptates; et tunc quoque recessit
ab eo. Sed usque ad tempus et nunc senectuti morbus
accessit, nec sic tamen se de securitate blanditur.
CAPUT XXVIII.-- Contra senes qui concubinarum consortio carere nolunt.
Unde non parum pudet quorumdam impudicitiae,
qui cum in sordibus senuerunt, nec sic suspectarum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.