PL 32, col. 1469

De vita eremitica (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne

Andrea sanctior, caeteris omnibus Apostolis gratior?
Speciale hoc virginitatis privilegium, quia virgo
es electus a Domino, antequam ires cum matre dilectus.
Jam misericordiae exsulta, virgo, accede propius,
et aliquam tibi hujus dulcedinis portionem vindicare
non differas. Si ad potiora non potes, dimitte
Joanni pectus, ubi eum vinum laetitiae in divinitatis
cognitione inebriet: tu currens ad ubera humanitatis,
lac exprime, quo nutriaris. Inter haec sacratissima
illa oratione discipulos commendans Patri dixerit, Pater,
serva eos in nomine tuo; inclina tuum caput, ut et
tu merearis audire, Volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum [(Joan. XVII, 11, 24)]
.
CAPUT LVII.-- De Christi agonia in monte Oliveti.
Bonum est tibi hic esse. Sed exeundum est, praecedit
ipse ad montem Oliveti, tu sequere. Et licet assumpto
Petro et duobus filiis Zebedaei ad secreta secesserit;
vel a longe intuere, quomodo in se nostram transtulit
necessitatem. Vide quomodo ille, cujus sunt omnia,
pavere incipit et taedere, Tristis est anima mea, inquiens, usque ad mortem
[(Matth. XXVI, 38)]
. Unde hoc,
Deus meus? Compateris mihi exhibens hominem, ut
quodammodo videaris nescire quod Deus es: prostratus
in faciem oras, et factus est sudor tuus, sicut guttae
sanguinis decurrentis in terram [(Luc. XXII, 44)]
. Quid
stas? accurre, et suavissimas illas guttas lambe, et pulverem
pedum illius linge. Noli dormire cum Petro,
ne merearis audire, Sic non potuisti una hora vigilare
mecum [(Matth. XXVI, 40)]
?
CAPUT LVIII.-- De Christi traditione.
Sed ecce jam proditorem praeeuntem impiorum turba
subsequitur, et osculum praebente Juda, manus injiciunt
in Dominum tuum, tenent, ligant, et illas dulces
manus vinculis astringunt. Quis ferat? Scio, occupat
nunc cor tuum pietas, omnia viscera tua zelus inflammat.
Sine, rogo, patiatur qui pro te patitur. Quid
optas gladium? Quid irasceris? Quid indignaris? Si
instar Petri cujuslibet aurem abscideris, si ferro brachium
tuleris, si pedem truncaveris, ipse restituet
omnia; qui etiam si quem occideris, absque dubio
suscitabit.
CAPUT LIX.-- De injuriis Christo apud principem sacerdotum et apud Pilatum illatis.
Sequere potius eum usque ad atrium principis sacerdotum,
et speciosissimam ejus faciem, quam illi
sputis illinunt, tu lacrymis lava. Intuere quam piis oculis,
quam misericorditer, quam efficaciter tertio negantem
respexit Petrum, quando ille conversus et in
se reversus flevit amare. Utinam, bone Jesu, tuus me
dulcis respiciat oculus, qui te toties ad vocem ancillae
procacis, carnis meae pessimis operibus affectibusque
negavi. Sed jam mane facto traditur Pilato. Ibi accusatur,
et tacet: quoniam tanquam ovis ad occisionem
ducitur, et sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit
os suum [(Isai. LIII, 7; Act. VIII, 32)]
. Vide, attende
quomodo stat ante praesidem, inclinato capite, demissis
oculis, vultu placido, sermone raro, paratus ad
opprobria, promptus etiam ad verbera. Scio, non potes
ulterius sustinere, nec dulcissimum dorsum ejus
flagellis atteri, nec faciem alapis caedi, nec venerandum
illud caput spinis coronari, nec dexteram, quae
coelum et terram continet, arundine dehonestari, tuis
oculis aspicere poteris. Ecce educitur flagellatus, portans
spineam coronam, et purpureum vestimentum.
Et dicit Pilatus, Ecce homo [(Joan. XIX, 5)]
: vere homo
est, quis dubitet? Testes sunt plagae virgarum, livor
ulcerum, foeditas sputorum. Jam nunc cognosco,
Zabule, quia est homo. Vere homo est, inquis. Sed
quid est, quod in tot injuriis non irascitur ut homo,
non movetur ut homo, non suis tortoribus indignatur
ut homo? Ergo plus est quam homo. Sed quis cognoscit
illum? Cognoscitur certe homo impiorum judicia
sustinens: sed cognoscetur Deus judicium faciens.
CAPUT LX.-- De passione Christi, et deceptione diaboli.
Sero animadvertisti, Zabule. Quid tibi per mulierem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.