PL 32, col. 48

Vita S. Augustini (Possidius Calamensis), J. P. Migne

declarare. Quod a volentibus et a valentibus legere
comprobatur.
Cum ipsorum quoque Arianorum episcopo quodam
Maximino cum Gothis ad Africam veniente, apud
Hipponem quam plurimis volentibus atque petentibus,
et praeclaris interpositis viris contulit: et quid singulae
asseruerint partes, scriptum est. Quae si studiosi diligenter
legere curaverint, procul dubio indagabunt,
vel quid callida et irrationabilis haeresis ad seducendum
et decipiendum profiteatur, vel quid Ecclesia
catholica de divina teneat et praedicet Trinitate. Sed
quoniam ille haereticus de Hippone rediens ad Carthaginem,
de sua multa in collatione loquacitate victorem
se de ipsa collatione recessisse jactavit,
et mentitus est; quae utique non facile a divinae legis
ignaris examinari et dijudicari possent: a venerabili
Augustino sequentis temporis stilo, et illius totius collationis
de singulis objectis et responsis facta est recapitulatio,
et quam nihil ille objectis referre potuerit,
nihilominus demonstratum est, additis supplementis,
quae in tempore collationis angusto cuncta inferri et
scribi minime potuerunt. Id enim egerat nequitia hominis,
ut sua novissima prosecutione multo longissima,
totum quod remanserat diei spatium occuparet.
CAPUT XVIII.-- Pelagianistae novi haeretici, expugnati et condemnati. Ecclesiae catholicae quantum profuerint labores Augustini. Haeretici et Pagani deficiunt. Augustini operum quam ingens copia.
Adversus Pelagianistas quoque novos nostrorum
temporum haereticos et disputatores callidos, arte
magis subtili et noxia scribentes, et ubicumque
poterant publice et per domos loquentes, per annos
ferme decem laboravit , librorum multa
condens et edens, et in ecclesia populis ex eodem errore
frequentissime disputans. Et quoniam iidem perversi
Sedi apostolicae per suam ambitionem eamdem
perfidiam persuadere conabantur, instantissime etiam
conciliis Africanis sanctorum episcoporum gestum est,
ut sancto papae Urbis, et prius venerabili Innocentio,
et postea sancto Zosimo ejus successori persuaderetur,
quam illa secta a fide catholica et abominanda
et damnanda fuisset. At illi tantae sedis antistites,
suis diversis temporibus eosdem notantes, atque
a membris Ecclesiae praecidentes, datis litteris et ad

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.