PL 32, col. 67
Sancti Aurelii Augustini Hipponiensis Vita (Maurini), J. P. Migne
Verecundi degens, philosophicis ejus dissertationibus
intererat, laborans splene vitioso [De Beata Vita,
nn. 7, 14] : quo haud dubie patre procreatae fuerant
illae Augustini ex fratre neptes, quae Deo pariter serviebant
[Poss., in Vita August., c. 26] , cum ejusdem,
ut videtur, sancti Antistitis germana sorore, quae vidua
relicta multos annos in diem usque obitus sui
Christo serviens ancillarum Dei coenobio praefuit [August.,
Epist. 211, n. 4] . Meminit quoque Augustinus
Patricii nepotis sui, Hipponensis Ecclesiae subdiaconi
[Serm. 356, n. 3] , cui et sorores erant complures, et
mater pertinentium ad eumdem possessionum usufructuaria.
In suo apud Verecundum secessu duos
etiam e consobrinis suis secum habuit, Lastidianum
et Rusticum. Eadem consanguinitatis necessitudine
devinctus erat Augustino Severinus ille, quem epistola
officii et charitatis plena, ad Ecclesiae catholicae
unitatem, ex Donatistarum factione traducere conabatur
[Epist. 52] . Licentius denique filius Romaniani
illius civis Tagastensis genere atque opibus insignis,
se eadem, quam Augustinus, stirpe prognatum
videtur innuere [Epist. 26, n. 3] . At Paulinus uno
eodemque loco scribit, Alypium Licentii fratrem esse
consortio sanguinis, Augustinum vero ejusdem in scientiis
magistrum et ingenii satorem existere. Quamobrem
Licentius adolescens, quo impensius praeceptori
adblandiretur, poetica licentia locutus videri potest,
qua nonnunquam unius urbis cives uno sanguine prognati
dicuntur. Haec sunt quae de Augustini genere comperimus.
Quod ad ipsius matrem Monnicam attinet,
omni profecto dignam laude mulierem, longior de illa
instituendus est sermo, quam ut hoc loco possit
comprehendi.
CAPUT II.
1 Augustinus infans catechumenis adscribitur. 2 In
pueritia morbo correptus Baptismum flagitat. 3 Deum
puerulus invocat, ne in schola vapulet 4 In scholas
datus ut litteras discat, latinas amat. 5 Graecas odit.
6 Pueritiae ipsius errata.
1. Sanctissima atque optima femina cum primum
infantem enixa est, nihil potius habuit, quam ut eum
inter catechumenos signaculo crucis Christi obsignandum,
et mystico sale condiendum curaret [Confess.
libro 1, cap. 11, n. 17] : qui ritus catechumenum initiandi
inter solemnes Baptismi caeremonias semper
retentus, summa etiamnum religione servatur. Hinc
certe Augustinus christianam religionem sibi puerulo
a parentibus insitam, et se christianum catholicum
ante fuisse profitetur, quam in Manichaeorum errores
incidisset [De Utilit. credendi, n. 2] . Audierat adhuc
puer de vita aeterna nobis promissa per mysterium
Incarnationis Domini Dei nostri, qui superbiam nostram
humilitate sua sanaturus advenit [Confess. libro
1, cap. 11, n. 17] . Itaque jam tum credebat in Christum,
ut et ejus mater, et omnis domus, uno excepto
patre; cujus tamen iniqua consilia et hortamenta jus
maternae pietatis evincere in ejus animo nunquam valuerunt.
Porro suavissimum Jesu Christi nomen,