PL 32, col. 68

Sancti Aurelii Augustini Hipponiensis Vita (Maurini), J. P. Migne

quod una cum lacte matris imbiberat, sic alte tenero
ejus cordi inhaesit, ut nulla exinde quantumvis facundi
et expoliti sermonis lenocinia eum totum raperent,
quae non ejus nominis dulcedine condirentur [Ibid.,
libro 3, cap. 4, n. 8] .
2. Hac igitur fide a teneris imbutus, nobile illius
documentum puer parvulus dedit tum, cum stomachi
pressu correptus repentino tamque vehementi, ut prope
animam acturus videretur, Baptismum quanto potuit
fidei et mentis ardore a piissima matre flagitavit:
quae festinabunda dedit operam, ut sacro quam primum
fonte ablueretur. Verum cum interea vis morbi
remisisset, provida in futurum mater Baptismum in
aliud tempus differendum putavit, verita scilicet ne
per impendentis aetatis lubricum novis se ille delictis
inquinaret, reatuque ob violatam salutaris lavacri sanctitatem
majore multo obligaretur. Quanquam eam dilationem
haud satis approbat Augustinus: Quanto melius,
inquit, et cito sanarer, et id ageretur mecum, meorum
meaque diligentia, ut recepta salus animae meae tuta
esset tutela tua, qui dedisses eam? [Confess. libro 1,
cap. 11, nn. 17, 18.]
3. Praeter institutionem, quam habebat optimam a
matre, etiam ab hominibus quibusdam piis, in quos
ipse puer incidit, didicit Deum, quantum de illo pro
aetatis captu sentire poterat, esse magnum aliquem,
qui posset, etiam non apparens sensibus nostris, exaudire
nos et subvenire nobis. Unde sub haec Deum sic
alloquitur: Puer coepi rogare te auxilium et refugium
meum; et in tuam invocationem rumpebam nodos linguae
meae; et rogabam te parvus, non parvo affectu, ne in
schola vapularem: peccabamus tamen, minus scribendo,
aut legendo, aut cogitando de litteris, quam exigebatur
a nobis. Non enim deerat, Domine, memoria vel
ingenium, quae nos habere voluisti pro illa aetate satis;
sed delectabat ludere: et vindicabatur in nos ab eis qui
talia utique agebant. Sed majorum nugae negotia vocantur;
puerorum autem talia cum sint, puniuntur a
majoribus. Peccabam faciendo contra praecepta parentum
et magistrorum illorum. Poteram enim postea bene
uti litteris, quas volebant ut discerem quocumque animo
illi mei. Non enim meliora eligens, inobediens eram, sed
amore ludendi [Ibid., cap. 9, nn. 14, 15; cap. 10, n.
16] .
4. Uterque parens eum litterarum peritum esse ac
ingenuis expolitum artibus, vehementer cupiebat:
pater quidem, quod Dei propemodum immemor, inania
sibi de filio polliceretur; mater vero, quod doctrinae
atque optimarum artium studia plurimum ipsi
ad Deum adipiscendum adjumenti crederet allatura
[Ibid., lib. 2, cap. 3, n. 8] . Quapropter cum ingenii
sui specimen cito praebuisset, ludimagistro traditus
est, primis imbuendus litterarum elementis, quibus
videlicet legere et scribere ac numerare discitur [Ibid.,
lib. 1, cap. 9, n. 14] : atque ubi per aetatem licuit,
Madauras vicinam urbem, litteraturae atque oratoriae
artis percipiendae gratia missus est [Ibid., lib. 2, cap.
3, n. 5] . Verum deterrebant inde animum pueri, ingenio
licet ac memoria praevalentis, insitae primis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.