PL 32, col. 713
Confessiones (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
oculorum, quibus pro me quotidie tibi rigabat
terram sub vultu suo. Et tamen recusanti sine me redire,
vix persuasi ut in loco, qui proximus nostrae
navi erat, memoria beati Cypriani, maneret ea nocte.
Sed ea nocte clanculo ego profectus sum: illa autem remansit
orando et flendo. Et quid a te petebat, Deus
meus,
tantis lacrymis, nisi ut navigare me non sineres?
Sed tu alte consulens, et exaudiens cardinem desiderii
ejus, non curasti quod tunc petebat, ut in me
faceres quod semper petebat. Flavit ventus, et implevit
vela nostra, et littus subtraxit aspectibus nostris:
in quo mane illa insaniebat dolore, et querelis, ac
gemitu implebat aures tuas contemnentis ista; cum
et me cupiditatibus meis raperes ad finiendas ipsas
cupiditates, et illius carnale desiderium justo dolorum
flagello vapularet. Amabat enim secum praesentiam
meam more matrum, sed multis multo amplius; et nesciebat
quid tu illi gaudiorum facturus esses de absentia
mea. Nesciebat, ideo flebat et ejulabat, atque illis
cruciatibus arguebatur in ea reliquiarium Evae, cum
gemitu quaerens quod cum gemitu pepererat. Et tamen
post accusationem fallaciarum et crudelitatis
meae, conversa rursus ad deprecandum te pro me,
abiit ad solita, et ego Romam.
CAPUT IX. Febri correptus periculose laborat.
16. Et ecce excipior ibi flagello aegritudinis corporalis,
et ibam ad inferos, portans omnia mala quae
commiseram et in te, et in me, et in alios, multa et
gravia, super originalis peccati vinculum quo omnes
in Adam morimur. Non enim quidquam eorum mihi
donaveras in Christo; nec solverat ille in cruce sua
inimicitias quas tecum contraxeram peccatis meis.
Quomodo enim eas solveret in cruce phantasmatis,
quod de illo credideram? Quam ergo falsa mihi videbatur
mors carnis ejus, tam vera erat animae meae:
et quam vera erat mors carnis ejus, tam falsa vita animae
meae, quae id non credebat. Et ingravescentibus
febribus jam ibam et peribam. Quo enim irem, si tunc
hinc abirem, nisi in ignem atque tormenta digna factis
meis in veritate ordinis tui? Et illa hoc nesciebat,
et tamen pro me orabat absens. Tu autem ubique praesens,
ubi erat exaudiebas eam; et ubi eram miserebaris